lingua latina locuta

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: lingua latina locuta

Beitragvon Quasus » Mo 12. Jul 2010, 22:07

Gratias ago, conse.

Forma macron tamen adeo est solita, ut displiceat eam omnino reicere. Licetne fortasse eam pro nominatiuo accusatiuoque casibus numeri singularis admitti? Ceteris in casibus eaedem terminationes aptae uidentur, quae in Latinis adiectiuis apparent, nempe macri, etc. Sunt enim uerba Latina ancipiti cum declinatione, quorum alteri casus sunt Latini, alteri Graeci.

Cum macra sint signa recentiora, et tamen aliquot abhinc saeculis inuenta sunt. Fortasse mentiones de iis factae sunt nonnullis in libris Latine confectis. Displicet quod nondum ullam talem mentionem offendi.
Quasus
Civis
 
Beiträge: 21
Registriert: Mo 12. Jul 2010, 10:05

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 63 Gäste