ah scrutata est res..

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

ah scrutata est res..

Beitragvon moshoon » So 28. Nov 2010, 20:17

salvete ego sum res qua cupidissima latet in cubiculo suo alto, sine hominibus ullis et incensa a voluptate loquendi. et mehercule iam .. longe scrutata est hac res chatroomas in retio interntalio sed nullas invenit (miserrima res). potestne mihi aliquid dicere ubi tantum locum sit? aut habet forsitan aliquis eandem meam voluptatem loquendi et vult mecum convenire ad loquedum in chatroom huius paginae? ut ego possim eum aut eam verberare mea cum lingua distorta?
moshoon
Advena
 
Beiträge: 2
Registriert: So 28. Nov 2010, 20:07

Re: ah scrutata est res..

Beitragvon ille ego qui » So 28. Nov 2010, 21:40

sis salva (femina enim esse mihi videris),
consilium tuum vehementer laudo!
multi autem hic versantur Latine scribendi, quidam item - licet pauciores sint - Latine loquendi cupidi. interdum in locutorio ("chat") huius fori colloquia Latina oriuntur ...
ceterum tibi suadeo:

- ut skype tibi compares (http://www.skype.com). hoc programmate, quo "viva voce" loqui licet, multi Latinitatis vivae fautores utuntur. ut invenias, quibuscum skypice loquaris, tange: http://web.ukonline.co.uk/caractacus.be ... index.html

- ut hos nexus perlustres, quos ego aliquanto ante sodalibus commendavi: http://www.latein.at/phpBB/viewtopic.php?f=25&t=30858

- ubi imprimis respicias Septimanam Latinam Amoeneburgensem (nusquam enim commodius, facilius, iucundius Latine loqui disces quam in conventibus Latinis) ...

- ... atque http://schola.ning.com/, ubi est locutorium Latinum, in quo sicut in skype "viva voce" loqui licet.

ubi habitas, amica? in quibusdam enim Germaniae regionibus circuli Latine loquentium reperiuntur.

optime vale! ;-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6923
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 74 Gäste