Esse operae pretium videtur, amici, legere quid ab Umberto Eco de illo rei publicae Italicae rectore scriptum sit*:
Esse virum etiamnunc popularem gratiaque multum valere apud permultos cives; quibus enim placere non solum temerarios petere quam plurimarum virginum feminarumque concubitus, sed etiam solutionem fugere vectigalium tributorumque. A Berlusconio nihil aliud perfici nisi eas res, de quibus permulti somniarent Itali. Quorum privatam licentiam immoderatamque libertatem saepissime cum contemptu congruere rei publicae.
____________________
* Cf. Rheinische Post, 10.02.2011, p. A 6.