De Silvio Berlusconio

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De Silvio Berlusconio

Beitragvon consus » Do 10. Feb 2011, 14:11

Esse operae pretium videtur, amici, legere quid ab Umberto Eco de illo rei publicae Italicae rectore scriptum sit*:
Esse virum etiamnunc popularem gratiaque multum valere apud permultos cives; quibus enim placere non solum temerarios petere quam plurimarum virginum feminarumque concubitus, sed etiam solutionem fugere vectigalium tributorumque. A Berlusconio nihil aliud perfici nisi eas res, de quibus permulti somniarent Itali. Quorum privatam licentiam immoderatamque libertatem saepissime cum contemptu congruere rei publicae.

____________________
* Cf. Rheinische Post, 10.02.2011, p. A 6.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De Silvio Berlusconio

Beitragvon Zythophilus » Do 10. Feb 2011, 14:49

Populos a talibus gubernatoribus regi, quales mereantur, saepius legitur. Nonne uerum est?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16950
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: De Silvio Berlusconio

Beitragvon consus » Do 10. Feb 2011, 14:56

Plane qualis dominus talis et servus > Plane qualis servus talis et dominus.
:roll:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De Silvio Berlusconio

Beitragvon Tiberis » Do 10. Feb 2011, 19:10

Zythophilus hat geschrieben:Populos a talibus gubernatoribus regi, quales mereantur, saepius legitur.

quod an sit verum, dubito. nam unum populum persaepe a variis et inter se diversis gubernatoribus regi constat. memini ipsam Italiam ante nonnullos annos a Romano Prodi gubernatam esse, de quo non dubitatur, quin natura ac moribus multum a Silvio Berlusconi se distulerit. sed nemo fere est, qui credat populum Italicum ex illo tempore ita esse mutatum, ut , cum antea regimen Romani Prodi "meruerit", paucis annis post dignus sit, qui intemperantiam Berlusconii perferat.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11884
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De Silvio Berlusconio

Beitragvon Brakbekl » Sa 12. Mär 2011, 22:24

me Conse,

Quomodo bunga-bunga in li-li-linguam latinam transferendam esse, quaeso?
fide et virtute famam quaere
Benutzeravatar
Brakbekl
Senator
 
Beiträge: 3264
Registriert: Sa 18. Aug 2007, 15:07


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 70 Gäste