Ille Medico Domestico ceterisque s.p.d.

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Ille Medico Domestico ceterisque s.p.d.

Beitragvon ille ego qui » Mi 4. Mai 2011, 08:25

sit venia huic interrogationi obscaeniori! est tamen causa, cur quaeram - credite mihi ;)
ad rem: quo verbo Romani - aut medici hodierni - Latine dixerunt "Popel"? per rete naviganti quaedam verba occurrerunt, quae mihi vel idem vel simillimum significare videbantur. quae sunt: "Borke" (cui respondet "cortex"), "Nasenstein" ("lapis narium") - quod idem esse patet atque "Rhinolith(os)" (quod verbum in lexico Graeco frustra quaesivi ... ;-)) muci autem verbum vix idem sibi velle puto ...
an credam hanc rem Romanis ignotum fuisse? :-o
iterum: date veniam - et valete!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6929
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illo Medico Domestico ceterisque s.p.d.

Beitragvon consus » Mi 4. Mai 2011, 12:26

Consus Illi s.d.p.
Equidem, ut exemplum proferam, licere nobis puto scribere:

Nasi emungendi causa pītuīta* lenta sive siccata e naribus extrahenda est.

____________________________
* Scripsi more Vulpiano. :grins:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Ille Medico Domestico ceterisque s.p.d.

Beitragvon Medicus domesticus » Mi 4. Mai 2011, 15:39

Bene scripsisti, Conse! :) Mihi non in mentem venit verbi melioris.
Catullus noster etiam scripsit in carmine XIII:
...a te sudor abest, abest saliua,
mucusque et mala pituita nasi....
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7287
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: Ille Medico Domestico ceterisque s.p.d.

Beitragvon ille ego qui » Mi 4. Mai 2011, 21:36

... obscaenum dixi "eklig" ... fortasse nimium Vergili lego ;)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6929
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 17 Gäste