Dê pannô et tunicâ

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Dê pannô et tunicâ

Beitragvon ThomasVulpius » So 15. Mai 2011, 09:34

Plinii libri noni epistulam sextam nuper legi, quâ epistulâ Plinius
demonstrat se voluptatem non capere ludis circensibus spectandis.

Colorum variorum tunicis agitatores curruum indûtos esse scîmus: Erant
albati, russati, prasini venetique.

Sed de vexillis incertus sum. Hoc spectat ad hanc sententiam:
PLIN. epist. 9,6,2 nunc favent panno, pannum amant, et si in ipso cursu
medioque certamine hic color illuc ille huc transferatur, studium favorque
transibit ... .

Quid hoc sibi velit, nescio.

Cûr color huc illuc trânsfertur?

Romanine pannum eius coloris ad Circi Maximi mêtam semper affîxerunt,
cuius coloris agitatores curruum prîmum certaminis locum obtinebant?

An verbum panni ad vestimenta aurîgae spectat? Pannus est vestimentum
mendîcorum neque hominum praeclarorum, quibus populus plaudit, cum currûs
per Circum Maximum agitant.

Praeterea Plinius in hâc epistulâ etiam de tunicâ loquitur, id quod ad
aurîgarum colores attinere mihi videtur.

Peto igitur â vôbîs, ut aliquis, qui ludorum Circensium scientiam
habeat, me certiorem faciat, quid verba Plinii colorum transferendorum
significent.

Bene valete!
Thomas vester
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am So 15. Mai 2011, 10:39, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Dê pannô et tunicâ

Beitragvon consus » So 15. Mai 2011, 10:29

Cf. OLD s.v. pannus 2 (b):
the distinguishing coloured shirt of a charioteer... harenam circi chrysocolla sterni, cum ipse (sc. Nero) concolori ~o aurigaturus esset Plin. nat. 33. 90; nunc favent ~o, ~um amant Plin. ep. 9.6.2; euentum viridis .. colligo ~i Juv. 11.198; (Domitianus) diuas .. factiones aurati purpureique ~i ad quattuor pristinas adddidit Suet. Dom. 7.1; HYLA AGITATOR ~I VENETI CIL 6.37835
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Dê pannô et tunicâ

Beitragvon ThomasVulpius » So 15. Mai 2011, 10:49

consus hat geschrieben:Cf. OLD s.v. pannus 2 (b):
the distinguishing coloured shirt of a charioteer... harenam circi chrysocolla sterni, cum ipse (sc. Nero) concolori ~o aurigaturus esset Plin. nat. 33. 90; nunc favent ~o, ~um amant Plin. ep. 9.6.2; euentum viridis .. colligo ~i Juv. 11.198; (Domitianus) diuas .. factiones aurati purpureique ~i ad quattuor pristinas adddidit Suet. Dom. 7.1; HYLA AGITATOR ~I VENETI CIL 6.37835


Salvus sîs, Conse!

Ex eo loco lexici Latini Oxoniensis, quem laudasti, aurîgârum vestimenta vocari "pannos" intellegi potest, sed nôn, quâ rê colores hûc illûc trânsferantur. Haeret igitur aqua mihi in hâc rê, vel - ut barbari dicere solent - "ich steh´ auffm Schlauch".

Bene valê!
Thômâs Vulpius
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Dê pannô et tunicâ

Beitragvon consus » So 15. Mai 2011, 12:03

et si in ipso cursu medioque certamine hic color illuc ille huc transferatur, studium favorque transibit

Salve, Vulpi! Equidem rem puto ita se habere (forsitan errore ducar :roll: ): Nullius in certamine momenti videntur esse aurigae ipsi, sed maximi colores pannorum quibus vestiti sunt, idque adeo ut spectatorum “studium favorque” a nulla alia re pendeat nisi a coloribus, neglectis scilicet aurigarum personis. Quae spectatores dementia videtur cepisse! Liceat mihi rem explicare modo irreali: Si aurigae “in ipso cursu” pannos inter se commutarent ("transferre"), similis “studii favorisque” fieret commutatio.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Dê pannô et tunicâ

Beitragvon romane » So 15. Mai 2011, 17:37

Spectatores ab aurigia - tantae distantiae causa - ut aurigas ipsas cernere non poterant.

Confer curriculum autocinetorum nomine 'Formel 1'
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11669
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Re: Dê pannô et tunicâ

Beitragvon Tiberis » So 15. Mai 2011, 23:46

haec res a nostris quidem temporibus non multum differre videtur. nam eorum, qui ludum pedifollicum spectant, parum interest, quis ludat, dummodo manipulus, cui favent, victor e certamine exeat. nonne sui quisque manipuli coloribus , dum ludo interest, decoratus est? nonne saepissime fit, ut lusores "huc illuc transferantur" ? spectatores coloribus favent, id est manipulo suo. nonne aliqui lusor , si medio in ludo colorem, id est pannum, mutaret et pro manipulo adversario luderet, iis, qui ei modo faverunt, maxime fieret invisus?
Zuletzt geändert von Tiberis am Mo 16. Mai 2011, 12:20, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11880
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Dê pannô et tunicâ

Beitragvon Medicus domesticus » Mo 16. Mai 2011, 10:28

Quod hac in epistula monstratur: Plinius minor litteris libenter studens non amavit ludos circenses, sed Romani antiqui non differunt ab hominibus hodiernis, qui quoque sint fanatici. Colores ,panni factionesque magno aestimantur a spectatoribus et colores saepe plus valent quam ratio mensque istorum hominum.
:roll:
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7285
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 52 Gäste