Swedenborg

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Swedenborg

Beitragvon Quasus » Di 4. Okt 2011, 20:10

Salvete omnes pariter. :)

Perlecto tractatulo de Swedenborg à Borges scripto, visum est mihi, ut illius inspicerem librum, qui »De cœlo et inferno« inscribitur. Imprimis miratus sum Swedenborg plurimùm constructione quòd + conj. pro a.c.i. uti, exempli gratiâ
Inde constare potest, quod per illa verba Domini intellegatur, quod in fine Ecclesiae, quando amplius non amor & inde non fides, Dominus aperiturus sit Verbum…
Ut intellego, classicæ grammaticæ hoc nullo modo congruit. Ecquid nôstis hâc de constructione?
Quasus
Civis
 
Beiträge: 21
Registriert: Mo 12. Jul 2010, 10:05

Re: Swedenborg

Beitragvon consus » Di 4. Okt 2011, 21:36

Ut intellego, classicæ grammaticæ hoc nullo modo congruit...
Ita est, amice; constat quod c. coni. legitur, ut duo hoc loco proferam exempla, apud Scriptores Historiae Augustae (saec. IV):
Gord. 4, 8, 1: iam illud satis constat, quod filium, Gordianum nomine, Antonini signo inlustraverit…
Pesc.Nig. 12,3, 1: Apud omnes constat, quod si rerum potitus fuisset, omnia correcturus fuerit, quae Severus vel non potuit emendare vel noluit…
Media quae vocatur aetate (imprimis apud Scholasticos) accusativum cum infinitivo maxima ex parte suo loco motum esse constat.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Swedenborg

Beitragvon Zythophilus » Di 4. Okt 2011, 21:55

Postea, quod attinet eas ad linguas, quae e lingua Latina prouenerunt, accusatius cum infinitiuo omnino amissus est.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16947
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Swedenborg

Beitragvon Quasus » Di 4. Okt 2011, 22:56

Gratiam ago vobis. Istud ipsum scire volui.

Ceterùm, quoad grammaticam, illius Swedenborg latinitas admodùm videtur correpta. Ipsius autem fabulæ fortasse propediem me tædescet. :)
Quasus
Civis
 
Beiträge: 21
Registriert: Mo 12. Jul 2010, 10:05

Re: Swedenborg

Beitragvon consus » Di 4. Okt 2011, 23:40

Salve, amice.
Octo Swedenborgi sunt volumina, quae inscribuntur Arcana caelestia. Quae Immanuel Kant nescio quo loco scripsit conferta esse ineptiis.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Swedenborg

Beitragvon Quasus » Mi 5. Okt 2011, 00:20

Salve, bone.

Ut arbitror, sufficient mihi paucæ paginæ, in quibus Borges de Swedenborg tractavit, jam novi enim hujus mystici sententias principales. Borges mirabatur eum quasi insanum fuisse (qui diceret se ab angelibus omnia didicisse) et tamen strictè accuratèque rem tractâsse. :) Equidem hactenùs superbiâ efferor, quòd (pænè) sine glossarii usu lego. :-D
Quasus
Civis
 
Beiträge: 21
Registriert: Mo 12. Jul 2010, 10:05


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Bing [Bot] und 52 Gäste