de muta cum liquida

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

de muta cum liquida

Beitragvon ille ego qui » Sa 29. Okt 2011, 16:45

salvete sodales,
complures viros rerum Latinarum peritos dicere audivi inter liquidas etiam numerari m et n - etiam Crusium ipsum.
ut praetermittam, quod magistri mei artis linguisticae m et n nasales minime liquidis attribuunt - nusquam certe in poesi Latina syllabam vidi brevem, quae terminaretur litteris muta et nasali. vobisne tales loci noti sunt? bene valete.
ille
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6923
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de muta cum liquida

Beitragvon Zythophilus » So 30. Okt 2011, 23:19

Nisi fallor, saltem littera n inter liquidas numerari solet, sed nullius loci uel uersus mihi in mentem uenit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16945
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: de muta cum liquida

Beitragvon Zythophilus » So 30. Okt 2011, 23:23

Quod attinet ad artem metricam Latinam, nullae litterae nisi l et r huic legi conueniunt. Me de reliquis "liquidis" nondum cogitasse fateor.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16945
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 88 Gäste