salvete sodales,
complures viros rerum Latinarum peritos dicere audivi inter liquidas etiam numerari m et n - etiam Crusium ipsum.
ut praetermittam, quod magistri mei artis linguisticae m et n nasales minime liquidis attribuunt - nusquam certe in poesi Latina syllabam vidi brevem, quae terminaretur litteris muta et nasali. vobisne tales loci noti sunt? bene valete.
ille