De Lupa Capitolina

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De Lupa Capitolina

Beitragvon consus » So 27. Nov 2011, 12:49

Nemo nostrum est quin aeneum Lupae Capitolinae signum vehementer admiretur. Sed pro di immortales! non opus artis videtur esse antiquae - affirmatur* signum aetate quae vocatur media factum esse, tempus via et ratione quae appellatur C-14 investigatum esse, totumque signum corpus esse solidum, sine ullis conferruminandi vestigiis; cuius aeris fundendi artis prorsus imperitos fuisse fusores antiquos; quos enim truncum caput pedes separatim fusos inter se conferruminavisse.
____________________________________________________________
* http://www.bilandia.de/Die-r-mische-W-lfin-/-The-Lupa-Romana/buecher/bu/9783515098762
Cf. Der Spiegel Nr. 47, 21.11.2011, p. 160.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De Lupa Capitolina

Beitragvon Tiberis » So 27. Nov 2011, 13:56

iam saeculis praeteritis fuere, qui de lupae aetate dubitarent, praesertim cum ab imagine, quae in nummis antiquis conspiceretur, multum differret. in illis nummis nonne lupa cervicem ad pueros flectere solet? (vide http://www.acsearch.info/record.html?id=378191)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11884
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De Lupa Capitolina

Beitragvon Zythophilus » So 27. Nov 2011, 19:33

Nos antiqua oculis spectare uidetur aenis
Roma et Romuleos arte referre dies,
sed post facta lupa est, cum pridem regna iacebant
atque urbs dediderat gentibus arma feris.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16948
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: De Lupa Capitolina

Beitragvon consus » Mo 5. Dez 2011, 12:29

Salve, Longipes.
Quod sciam, pueruli illi facti sunt ab Antonio Pollaiuolo (1431-1498)*.
Ceterum operae pretium est legere quid Iacobus Burckhardt in clarissimo illo scripserit libro, qui inscribitur Der Cicerone**:
Die bekannte kapitolinische Wölfin ... Die Haare heraldisch, der Leib noch ziemlich leblos, die Beine kräftig und scharf. (Aus dem Mittelalter, in welches man sie aus nicht zu verachtenden Gründen hat verweisen wollen, kann sie doch wohl nicht sein: als die italienische Kunst des 13. oder 14, Jahrhunderts ähnliche Beine zu bilden vermochte, bildete sie das Haar nicht mehr heraldisch. Die wichtigsten Vergleichungen für diese noch schwebende Frage: der Löwe vor dem Dom von Braunschweig; die Löwen des Niccolò Pisano unter den Kanzeln des Battistero zu Pisa und des Domes von Siena usw.)
_______________________________________________________
* Cf. Anton Henze: Kunstführer Rom, 5. Aufl. Stuttgart (Reclam) 1994, p. 318.
** Cf. Skulptur - Antike Skulptur - Tiere.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 69 Gäste