de iure suffragii

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

de iure suffragii

Beitragvon Apollonios » Di 17. Apr 2012, 15:39

quispius saepius publice explanavit se ius suffragii non pro omnibus aptum censere. sua sententia et illi qui carent munere et illi cuius mens est afflicta sunt privandi iuris suffragii.

democratia exstare non potest nisi pro omni populo (graece: demo). id quod proposuit dicitur meritocratia - nec constat quid sit "meritum" vel quis sit "dignus" rem publicam servire eligente. nec constare potest cum imperfecti sint omnes homines, ergo nemini sine ullo dubio est definiendum quid sit "satis scientiae" vel "satis meriti" in aliis. desuper nobis diebus desunt opera mercennaria pro multis, quamvis opera necessaria sed non mercennaria, imprimis in familiis et in rebus culturae artiumque, semper erunt satis.

(certe, loquor de democratia nobis in temporibus. democratia Graeca antiqua facta est sine vocibus mulierum servorumque, sed cum amborum labore. fuit ergo democratia pro minoritate, quae exstare non potuit sine maioritatis suppressione.)

etiam electionem postalis vult ille reprimere.
possibilitas electionis postalis est necessaria pro iis qui variis causis adesse non possunt. quis nimis aegrotus vel invalidus, quis alio loco in die electionis (vel libenter vel coacte), quamvis non est deprivandum iure suffragii.

si illius res cogitata perferretur, permulti eligere non possent qui quamvis membra sunt civitatis, membra populi, subiecti eiusdem iuris munerisque quam eligentes.

egomet si numquam privata essem munere sanitateve, si numquam aliis pro causis impedita essem ad electionem ire (quod nec pro tempore anteriore nec posteriore dici potest), eadem dicerem, cum non agitur de iure meo sed de iure omnium.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 9 Gäste