en alia mira veriloquia:
-
"Weiher" est a "vivario" (qui est sive lacus sive saepes, qua bestiae vivae continentur)
-
"Popo" est pueriliter dictum pro "Po", quod compendium est verbi "podicis", quod est a "pedendo" -
"Popo" igitur est "Furzkanone" (quod Nicolaus Bartels dicit)
-
"Murmeltier" est a "mure montano (sive Alpino)" ... Germani autem mediaevales dixerunt "murmuntin". unde, quoniam nemo iam quid esset intellexit, factum est "murmeltier"
-
"Porzellan" est a "porco". unde illud ex hoc sit factum, mira est fabula. quoniam enim vox "porci" adhiberi poterat pro genitalibus femineis (cf. Varronem) - verisimiliter propter fertilitatem et fecunditatem -, quaedam concha, quae similis habebatur vaginae (date veniam), nominata est "concha porcellana". nos autem dicimus "Porzellan", quod lêvitas huius materiei simillima ducebatur illi conchae ...
-
"Creme" a verbo Graeco, quod est "chrÃein" (unguere), unde etiam Chrîstus appellatur. fortasse quoddammodo aliquando verba "chrien" et "cramum(i)" ("Sahne"), quod verbum Gallicum est, coaluerunt.
-
"netto" a "nitido"
, "brutto" a "bruto" ... quod ex rudi (et "bruta") pecuniae mole vectigalibus datis mundae (et nitidae) quaedam reliquiae superant
-
"strolch" ab "astrologo"
haec et alia huius generis veriloquia summa delectatione didici e libris a Nicolao Bartels lepidissime conscriptis, e.g.:
(Klaus Bartels:) Wie die Murmeltiere murmeln lerntenquos libros vobis valde commendo
valete.