Gratulor nartatrici nomine Lisa Zimmermann...

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Gratulor nartatrici nomine Lisa Zimmermann...

Beitragvon Medicus domesticus » Mo 2. Dez 2013, 21:57

Gratulor nartatrici nomine Lisa Zimmermann, quae est discipula in Schola Berchtesgadensi Christophori (mea in patria)!
Olympiorum hibernorum (anno MMXIV) socia erit. Prima est femina sive puella, quae fecit "Double Cork 1260".. :-D
Spectate:
http://www.youtube.com/watch?v=seaLfthNZ6Y
http://www.youtube.com/watch?v=MjWt5c3ZT4w
Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: https://tinyurl.com/yalng894
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6448
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: Oppidum altis in montibus Bavaricis situm

Re: Gratulor nartatrici nomine Lisa Zimmermann...

Beitragvon Zythophilus » Di 3. Dez 2013, 14:09

Vnde, o medice, uerbum "nartatrix" sumpsisti?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15257
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Gratulor nartatrici nomine Lisa Zimmermann...

Beitragvon ille ego qui » Di 3. Dez 2013, 14:59

optime quaeris, zythophile. neque enim ego intellego, cur ei, qui latinitatem vivam colunt, "skier" nartas artemque ipsam nartandi appellare consuerint ... quis vestrum caliginem nobis discutiet? :)
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5392
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Gratulor nartatrici nomine Lisa Zimmermann...

Beitragvon ille ego qui » Di 3. Dez 2013, 15:01

inveni verbum polonicum esse;)
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5392
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Gratulor nartatrici nomine Lisa Zimmermann...

Beitragvon Medicus domesticus » Di 3. Dez 2013, 15:51

Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: https://tinyurl.com/yalng894
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6448
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: Oppidum altis in montibus Bavaricis situm

Re: Gratulor nartatrici nomine Lisa Zimmermann...

Beitragvon SursumDeorsum » Di 3. Dez 2013, 16:41

Pelagothuria natatrix (Seegurke) mihi nota erat. Aliquid novum didici.
Pangere non potuit nisi potus scurra Cratinus;
sunt mihi fata eadem: Pierides madeant!


Mox Melitam multo mala murmure maltha migrabit.

Iuppiter est, quodcumque vides, quodcumque moveris.
Sortilegis egeant dubii semperque futuris
Casibus ancipites: me non oracula certum,
Sed mors certa facit. Pavido fortique cadendum est:
Hoc satis est dixisse Iovem.
SursumDeorsum
Dictator
 
Beiträge: 1007
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 12:25
Wohnort: Pagus inter Erlangam et Norimbergam situs

Re: Gratulor nartatrici nomine Lisa Zimmermann...

Beitragvon consus » Di 3. Dez 2013, 17:30

Qua de causa, pro facunde 'divum interpres', non utimur verbo sciandi? Nonne carissima linguae Latinae filia haec nobis vocabula praebet bene sonantia: sciare, sciatore, sciatrice? Latine ergo fortiter dicamus: sciare, sciator, sciatrix.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13563
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Gratulor nartatrici nomine Lisa Zimmermann...

Beitragvon ille ego qui » Di 3. Dez 2013, 18:33

hac via patefacta (italica dico) quomodo dicemus "ski")? id quod difficilius est, nescio an haec ipsa sit causa, cur latinitatis vivae fautores sermonibus romanicis hoc quidem loco contemtis aliam - polonicam? - ingressi sint, ne forte dicendae sint "tabulae sciatoriae". tu quid suades, mi Conse?

videte ut valeatis : )
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5392
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Gratulor nartatrici nomine Lisa Zimmermann...

Beitragvon Zythophilus » Di 3. Dez 2013, 22:26

Per niueos Latii cliuos si Romulus isset
fugissetque timens illius arma Remus,
frater uterque seras pedibus fixisset iturus.
Haec sera longa ab iis „narta“ uocata foret.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15257
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Gratulor nartatrici nomine Lisa Zimmermann...

Beitragvon consus » Mi 4. Dez 2013, 13:22

Salvete, sciatores sciatricesque pariter omnes!
Quid narta sit, Du Cange claris explicat verbis.
Constat verbum nartae in Polonia ortum esse. Quod cum in a litteram exeat, sine dubio Latine sonat. Tamen non mediocriter miror, qua de causa filiae quae vocantur Latinitatis ad unam omnes hoc verbum Polonicum neglegant. Nihil enim aliud reperimus nisi lo sci / sciare / sciatore / sciatrice, el esquí / esquiar / esquiador / esquiadora …
Nihil ergo videtur obstare, quin nos quoque Quirites fortiter his utamur verbis: *sciare (cf. nare) vel potius *sciari (cf. vagari), *sciator, *sciatrix, *sciatio.
Quod vero ad ipsa instrumenta quibus per nives labimur pertinet, inter duo vocabula fluctuo: vel *scium, scii n. (Lat. neutr. > Ital. masc. lo sci) vel *scia, ae f. (cf. serta, solea nivalis). Mihi quidem aptius videtur esse *scium.
Vos quid sentitis, amici?
Utcumque se habet res, nives hac vobis hieme a Iove precor densisssimas largissimasque.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13563
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Gratulor nartatrici nomine Lisa Zimmermann...

Beitragvon Tiberis » Mi 4. Dez 2013, 15:39

consus hat geschrieben:nives hac vobis hieme a Iove precor densisssimas largissimasque.


ne, precor, ista tua eveniant optata, sodalis !
tanta nivis moles, dic mihi: cui bono erit?
ingratus labor est molem removere nivalem
quae tegit usque vias tectaque cuncta premit.

:cry:

obiter: equidem non scio, quod scio , si sciem, sciam dolere.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9853
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Gratulor nartatrici nomine Lisa Zimmermann...

Beitragvon consus » Mi 4. Dez 2013, 17:01

Hercle! meis verbis motum te iure, sodalis,
Nunc video: vehemens occupat ossa dolor.
Nil aliud volui nisi delectare sciandi
Quos amor in montes allicit atque rapit.

:oops:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13563
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Gratulor nartatrici nomine Lisa Zimmermann...

Beitragvon Zythophilus » Mi 4. Dez 2013, 22:33

Non curat uarium et caelum mutabile uota
nec, quid homo cupiat, nubila densa rogant.
Te gaudente cadet nix candida, Conse, uel imber.
Te tamen imber edax nixque querente cadent.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15257
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Gratulor nartatrici nomine Lisa Zimmermann...

Beitragvon Medicus domesticus » Do 5. Dez 2013, 15:21

Egomet, qui altis in montibus incolo, nivibus consuevi. Nartationem valde diligo.
Verbis nartandi sive natratricis sive nartationis sive nartatoris.... utor, quia non solum permulti eis utuntur, sed etiam illa verba in lexicis inscripta sunt.
Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: https://tinyurl.com/yalng894
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6448
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: Oppidum altis in montibus Bavaricis situm

Re: Gratulor nartatrici nomine Lisa Zimmermann...

Beitragvon consus » Do 5. Dez 2013, 21:04

Medicus domesticus scripsit / hat geschrieben:... quia non solum permulti eis utuntur, sed etiam illa verba in lexicis inscripta sunt.
Non dubito, illustrissime Medice, quin res tuo ipsius permittatur arbitrio. Tamen fieri non potest quin hoc addam: Neque grave argumentum proponis neque firmum, quo quasi necessitate impulsi cogamur ad deponendum *sciandi verbum. Nonne plus auctoritatis inest in verbis quae filiae Latinitatis nobis praebent quam in iis quae ex vocabulo orta sunt Polonico? Sed iam satis videtur esse…
:)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13563
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Nächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 7 Gäste

cron