Gratulor nartatrici nomine Lisa Zimmermann...

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: Gratulor nartatrici nomine Lisa Zimmermann...

Beitragvon Tiberis » Fr 6. Dez 2013, 14:08

nartas invenies altae sub vertice Tatrae,
culmineque in gelido, flumen quo profluit Albis.
clivos per niveos labens solet ire Polonus
assibus aesculeis , nartae quos nomine novit.
ignota est terris, Romani quas coluere,
narta tamen. niveas Gallus petit, ut sciet, Alpes,
Germanique sciant atque orti gente Italorum.
Austriaca in terra solet unusquisque sciare... :wink:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9745
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Gratulor nartatrici nomine Lisa Zimmermann...

Beitragvon Medicus domesticus » Sa 7. Dez 2013, 23:47

Aliquid novi de nartatrice Lisa Zimmermann a me nominata:
http://www.zdf.de/ZDFmediathek/beitrag/ ... zu-Olympia
Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: http://tinyurl.com/j3oe3yn
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6420
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: BGD - oppidum altis in montibus Bavaricis situm

De Lisa Zimmermann...

Beitragvon consus » So 8. Dez 2013, 13:13

Virgo est sciatrix illa scita, quae ruit
Nives per altas arte miranda sua.
Nimis sciantes sed timor nos occupat
Ne vastet illa pompa montes Alpium.


:sad:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13462
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Gratulor nartatrici nomine Lisa Zimmermann...

Beitragvon Medicus domesticus » Sa 18. Jan 2014, 17:30

Latine gratulor iterum nartratrici nostrae mirificae nomine Lisa Zimmermann, quae hodie vicerit in oppido Helvetico <Gstaad>:
http://tinyurl.com/op3rfsz
Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: http://tinyurl.com/j3oe3yn
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6420
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: BGD - oppidum altis in montibus Bavaricis situm

Re: Gratulor nartatrici nomine Lisa Zimmermann...

Beitragvon Medicus domesticus » Mi 21. Jan 2015, 18:23

Iterum gratulor Latine nartratrici nostrae "Lisa Zimmermann", quae hodie vicerit ad montem nomine "Kreischberg".. :-D:
http://tinyurl.com/pcb4s2k
Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: http://tinyurl.com/j3oe3yn
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6420
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: BGD - oppidum altis in montibus Bavaricis situm

Re: Gratulor nartatrici nomine Lisa Zimmermann...

Beitragvon Medicus domesticus » Mi 1. Mär 2017, 13:17

Iterum gratulor (Aspen Colorado) ei:
https://www.youtube.com/watch?v=jsdq4LjKx0c
Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: http://tinyurl.com/j3oe3yn
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6420
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: BGD - oppidum altis in montibus Bavaricis situm

Re: Gratulor nartatrici nomine Lisa Zimmermann...

Beitragvon Exinterator » Mi 1. Mär 2017, 22:02

consus hat geschrieben:Qua de causa, pro facunde 'divum interpres', non utimur verbo sciandi? Nonne carissima linguae Latinae filia haec nobis vocabula praebet bene sonantia: sciare, sciatore, sciatrice? Latine ergo fortiter dicamus: sciare, sciator, sciatrix.


Exinterator Conso et aliis forte lecturis salutem

Primum ignosce quod nimis sero me huic quaestioni inserui, deinde: verbum sciandi non proprie, sed translate "per nives soleis oblongis labi" significat: e re nautica enim ductum est, prout legitur hic:

http://www.treccani.it/vocabolario/sciare1/

Fortasse praestat uti vocabulo proprio quam translato, hoc est nartae, licet ex infima latinitate desumpto. Vale
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 330
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

De vocabulo nartae.

Beitragvon consus » Mi 1. Mär 2017, 23:57

EXINTERATORI sodali doctissimo s. d. p. C.
Verbis tuis lectis et perpensis fieri non potest quin de vocabulo nartae plane tecum consentiam. Equidem operae pretium censeo esse ea legere verba quae scripta videmus in pagina 373* cuiusdam libri qui inscribitur Museum Wormianum seu Historia rerum rariorum &c. Editus est ab Olao Worm, med. doct. Amstelodami MDCLV.
Vale.
:book:
___________________________________________________
* "Nartae ab Alexandro Guagnino dictae..." (de quo viro v. Treccani).
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13462
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Gratulor nartatrici nomine Lisa Zimmermann...

Beitragvon Exinterator » Sa 4. Mär 2017, 12:17

Exinterator Conso salutem quam plurimam dicit

Gratias, Conse. Nunc patet verbum nartae primum a duce veronensi esse effictum a voce extera, de qua ego saltem nihil scio, praeterquam quod latina non est. Id quod "prestito" italice, latine barbarismum ni fallor dicitur. Vale.
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 330
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

De vocabulo nartae

Beitragvon consus » Sa 4. Mär 2017, 14:19

Exinterator scripsit / hat geschrieben:... de qua ego saltem nihil scio, praeterquam quod latina non est. Id quod "prestito" italice, latine barbarismum ni fallor dicitur...
EXINTERATORI sodali illustrissimo s. d. p. C.
Videntur oblongae illae soleae ligneae a Polonis etiamnunc „narty“ in numero plurali appellari (puto numerum singularem esse „narta“). Quid mirum si Alexander Guagninus hoc vocabulo usus est? Scimus enim aliquamdiu eum vixisse in Polonia*.
Vale.
__________________________________________________________________________________
* Treccani: "nel 1569 il G. … ricevette la cittadinanza polacca", id est "… receptus est in civitatem Polonicam".
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13462
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Gratulor nartatrici nomine Lisa Zimmermann...

Beitragvon Exinterator » So 5. Mär 2017, 10:47

Iterum gratias ago tibi, Conse spectatissime. Vale.
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 330
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Bing [Bot] und 5 Gäste