"ante me" an "pro me"

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

"ante me" an "pro me"

Beitragvon ille ego qui » Do 13. Feb 2014, 18:18

haec ad quandam amicam scripsi:

"eheu. modo mulier quaedam ante me ambulabat, quae mirissimo atque ineptissimo umbellae genere utebatur. quod cum photographare vellem, complicavit. eheu, pessime factum!"

quibus ineptiis veniam velim detis, qua estis benignitate atque indulgentia. hoc autem quaero, utrum illo loco dicendum fuerit "ante me" an "pro me". quod quidem (dico "pro me") eam ob causam aptius putari possit, quod illa fronte aversa - tergo mihi adverso - praeibat, tamen nescio quid mirum sonare mihi videtur. vobis, sodales, quid videtur?
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6931
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: "ante me" an "pro me"

Beitragvon Zythophilus » Do 13. Feb 2014, 19:38

Quin uerbo anteeundi uteris?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16949
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: "ante me" an "pro me"

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 14. Feb 2014, 13:31

vide MBS § 225,1!
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 62 Gäste