de Thoma Bernhard scriptore Austriaco clarissimo

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

de Thoma Bernhard scriptore Austriaco clarissimo

Beitragvon ille ego qui » Di 18. Mär 2014, 17:45

salvete sodales,
hoc epistolium, quod Conso scripsi (quippe cum is ad rem quandam grammaticam illustrandam exempli causa enuntiatum finxisset, quo Thoman Berhard scriptorem Austriacum laudaret), etiam in medium proferre mihi placuit - audiendi cupido, vos quid de illo scriptore atque poeta censeatis quique libri eius vobis dilectissimi sint - age, legite et respondete:

Christianus Conso suo amico humanissimo s.
plurimas gratias tibi ago! [...]
sed magis res ipsa movet: quamquam adhuc non plurima a Thoma illo Bernhard conscripta legi, iamnunc ille mihi gratissimus est. legi enim "de Ludovici Wittgenstein nepote" et "de lignatione", quem librum Marcellus ille Reich-Ranicki in "canona" suum recepit atque inter viginti optimas fabulas Milesias [sive Romanicas] Germanice conscriptas numeravit - ut eam fabellam, quae "de pileo" est, omittam - quae quoque iucundissima est!! casu atque fortuito nuper sodalis quidam Erlangensis iucundissimus, qui quondam etiam haec in fora descendere solitus est [...], eundum illum de arte photographica locum iocosum (qui tamen nescioquid veri continere mihi videatur), qui olim in aenigmatis a te quaesitus est, proposuit, quo cur ipsum tantopere photographari pigeret, demonstraret :-D
qui libri Bernhardii tibi imprimis in deliciis sunt? placentne etiam fabulae scaenicae? quam primum eam legere velim, quae "de consuetudinis vi" inscribitur.
id quod summe miratus sum: Vindobonae cum complures Latinitatis fautores convenire liceret - in quibus Zythophilum et [...] quendam litterarum studiosum -, hic mihi dixit Bernhardii librum se certe nullum umquam vel attacturum esse, ut qui Austriae male dixisset eamque quasi conspurcavisset. nonne unusquisque Germanus scriptori Germano, qui in Germaniam omnibus modis invehatur, facile ignoscat, quin eum eo maioribus laudibus efferat ...? [...]
bene vale :-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6909
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de Thoma Bernhard scriptore Austriaco clarissimo

Beitragvon ille ego qui » Mi 19. Mär 2014, 15:03

... aptissimum hoc quidem argumentum mihi videbatur, quo ad controversiam vos provocarem ... ;-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6909
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de Thoma Bernhard scriptore Austriaco clarissimo

Beitragvon Tiberis » Mi 19. Mär 2014, 19:32

Christiano suo sal.

equidem pro certo habeo Bernhardum, si adhuc viveret, mores Austriacos multo acrius vituperaturum fuisse.
sed in hoc civitatis nostrae statu timeo, ne ullius auctoris verba , licet acerrima sint, eos, qui in re publica versantur, commovere non possint. :sad: nostris autem temporibus ea, quae ille scripsit, populo probantur. haec enim est natura Austriacorum, ut scriptores vivos vel neglegant vel detrectent, quod "nidum suum" inquinaverint; qui tamen, ubi mortui sunt, omnibus laudibus efferuntur passimque in scholis leguntur. -
quod ex nobis quaesivisti, quae opera Bernhardiana maxime diligeremus, ego quidem haec ceteris anteponere ausim: 1) Interiturus (vel: de homine interituro) ; 2) de exstinctione ; 3) de lignatione ; 4) de puero quodam (in hoc libro Bernhardus de sua ipsius pueritia narrat). sed nullum fere opus est, quod non iucundissime facetissime ingeniosissime scriptum sit. quidquid eorum ad manum tibi est - legito! :)
vale.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11872
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de Thoma Bernhard scriptore Austriaco clarissimo

Beitragvon ille ego qui » So 23. Mär 2014, 20:26

qui est index germanicus eius libri, quo "de homine interituro" agitur?
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6909
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de Thoma Bernhard scriptore Austriaco clarissimo

Beitragvon Friederun » So 23. Mär 2014, 21:58

Der Untergeher
Friederun
Civis
 
Beiträge: 30
Registriert: So 25. Aug 2013, 14:46

Re: de Thoma Bernhard scriptore Austriaco clarissimo

Beitragvon ille ego qui » Di 25. Mär 2014, 18:59

o me vervecem! iste liber in pegmate meo positus legi iamdudum cupit ;-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6909
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de Thoma Bernhard scriptore Austriaco clarissimo

Beitragvon SursumDeorsum » Sa 5. Apr 2014, 00:23

Modo librum qui lignatio inscribitur legi nimia adductus curiositate. Utinam mihi esset sella illius generis ('Ohrensessel') :roll:
Pangere non potuit nisi potus scurra Cratinus;
sunt mihi fata eadem: Pierides madeant!


Mox Melitam multo mala murmure maltha migrabit.

Iuppiter est, quodcumque vides, quodcumque moveris.
Sortilegis egeant dubii semperque futuris
Casibus ancipites: me non oracula certum,
Sed mors certa facit. Pavido fortique cadendum est:
Hoc satis est dixisse Iovem.
SursumDeorsum
Dictator
 
Beiträge: 1007
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 12:25
Wohnort: Pagus inter Erlangam et Norimbergam situs

Re: de Thoma Bernhard scriptore Austriaco clarissimo

Beitragvon ille ego qui » Sa 5. Apr 2014, 08:06

salve, amice!
placuitne igitur? nuper iam mecum deliberabam, num ille scriptor tibi commendaandus esset? tantum omnium rerum atque hominum odii, tantum taedii! :D
ecce: foro Latino adduceris ad scriptores Germanicos (dico, qui Germanica utuntur lingua) legendos :-)
bene vale :-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6909
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de Thoma Bernhard scriptore Austriaco clarissimo

Beitragvon Tiberis » So 6. Apr 2014, 11:45

ille ego qui hat geschrieben: adduceris ad scriptores Germanicos (dico, qui Germanica utuntur lingua) legendo

ne dixeris Bernhardum scriptorem esse Germanicum! quem, si viveret, isti appellationi vehementer reclamaturum fuisse pro certo habeo. :D in tanto rerum Austriacarum odio tamen nemo fere est, qui maiore iure scriptor Austriacus possit haberi.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11872
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de Thoma Bernhard scriptore Austriaco clarissimo

Beitragvon ille ego qui » So 6. Apr 2014, 17:02

rectissime te dicere arbitror. sed istam ipsam ob causam non scriptorem Germanum, sed Germanicum appellavi, ne adiectivum ad nationem, sed ad linguam referretur. an ita fieri posse non putas? (ipse incertus eram)
vale :-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6909
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de Thoma Bernhard scriptore Austriaco clarissimo

Beitragvon Tiberis » So 6. Apr 2014, 22:03

equidem censeo nihil interesse, utro verbo utamur. nonne "Germanus" idem significat atque "Germanicus"?
nonne igitur, si de scriptore Germanico loquimur, ita id intellegitur, quasi sit scriptor natione Germanica?
quamobrem is, quem scriptorem Germanicum appellasti, simul Austriacus esse non possit, nisi forte - quod absit! - dicere velis Austriacos esse natione Germanos. :D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11872
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de Thoma Bernhard scriptore Austriaco clarissimo

Beitragvon Tiberis » Mo 7. Apr 2014, 01:23

Bernhardi lignatione modo summa cum voluptate relecta non facere potui, quin haec ridicule ac facete dicta in Latinum convertere temptarem, quamquam haud ignoro vix fieri posse, ut sermo Bernhardianus apte Latine reddatur....
Tertia quidem vigilia ius mali terreni afferri iubere percamque coctam praenuntiare perversitatis est. ad quam prompti nulli sunt nisi coniuges Auersbergii, mecum cogitavi adversus Ioannam sedens, quae suum ius , ut solebat, more suo edebat digito minimo dextrae , cum cenabat, uno saltem centimetro longius distante. Percam tertia vigilia afferri histrionis aulici causa, cuius barbae iam, cum ius suum mali terreni maxima celeritate, veluti fame confectus, ad dimidium sorbuisset, id ipsum ius mali terreni adhaesit. „Ekdalis partes“, inquit ius sorbens, „iam per decennia desiderabam“, et deinde, denuo ius sorbens et quidem post secundum quodque verbum ex cochleari ius sorbens, „Ekdalis partes“, dixit ius sorbens,“iam semper“, ius sorbens„ partes erant“, ius sorbens, „mihi desideratae“ ius sorbens, cum etiam inter duas sorbitiones „per multa“ , deinde rursus post duas sorbitiones „decennia“ dixit, „partes optatas“ ita elocutus quasi de crustulo quodam loqueretur.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11872
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de Thoma Bernhard scriptore Austriaco clarissimo

Beitragvon ille ego qui » Mo 7. Apr 2014, 17:15

Tiberis hat geschrieben:equidem censeo nihil interesse, utro verbo utamur. nonne "Germanus" idem significat atque "Germanicus"?
nonne igitur, si de scriptore Germanico loquimur, ita id intellegitur, quasi sit scriptor natione Germanica?
quamobrem is, quem scriptorem Germanicum appellasti, simul Austriacus esse non possit, nisi forte - quod absit! - dicere velis Austriacos esse natione Germanos. :D


infitias eo, amice Austriace ;-) Mengius enim synonymicus multum interesse docet - esse enim "Germanum" natione, "Germanicum" autem alia quadam ratione cum Germania coniunctum :prof2:
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6909
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de Thoma Bernhard scriptore Austriaco clarissimo

Beitragvon Tiberis » Mo 7. Apr 2014, 20:19

etiam Mengius errare potest. :D lege modo, quaeso, quid Ioannes Philippus Krebs (Antibarbarus I,624) scripserit: "germanus als adj. in der bedeutung "deutsch" ist nicht nur P.L.* für germanicus, sondern findet sich auch bei Vell.2,106,2Germana feritate ferocior; (...) oft wird es im N.L.* so gebraucht. z.b. germanus sermo, die deutsche sprache, für germanicus; mores germani, die deutschen sitten, für germanici oder Germanorum; (...)"
* P.L. = poetisches latein; N.L. = neulatein
contra adiectivum "germanicus" interdum ad nationem quoque pertinet, cf. Plin.4,17 (gentes!)
:prof2:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11872
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de Thoma Bernhard scriptore Austriaco clarissimo

Beitragvon Zythophilus » Mo 7. Apr 2014, 20:24

gens etiam Germana feritate ferocior wirkt freilich poetisch bzw. wie ein Zitat aus einem hexametr. Gedicht.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16914
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Nächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 8 Gäste