de Thoma Bernhard scriptore Austriaco clarissimo

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: de Thoma Bernhard scriptore Austriaco clarissimo

Beitragvon Medicus domesticus » Mo 7. Apr 2014, 20:32

Egomet, qui non solum in Bavaria sum medicus, sed etiam in Austria, dicam:
Nos eādem linguā utimur: Quid plura dicam ? Diligimus Iuvavum (Salzburg) et Austriaci diligunt oppidum, quod appellatur nostrā linguā "Berchtesgaden". :-D
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7238
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: de Thoma Bernhard scriptore Austriaco clarissimo

Beitragvon ille ego qui » Mo 7. Apr 2014, 20:58

hem ... velleius :D
quae lex in talibus verbis, quale est gentis, sequenda sit, fortasse anceps est. gens ut ipsa homo non est, ita ex hominibus constituta est. huiusmodi verba saepe cum 'formis substantivis' (ut sunt Germanus, Gallus, Hispanus ...) coniungi arbitror, sed fortasse non semper ... :?
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de Thoma Bernhard scriptore Austriaco clarissimo

Beitragvon Tiberis » Mo 7. Apr 2014, 23:53

persaepe quidem fit, ut plura adiectiva ad unam gentem pertineant. quae num vi sensuque inter se differant, dubito. ut exemplum afferam: num Syrus, Syrius, Syricus, Syriacus inter se differunt?
cf. Syra vina (Hor.c.1,31,12), Syria pira (Verg.Georg.2,88) ; Syrica mala (Col.5,10,19); Syriaci boves (Plin.8,45).
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de Thoma Bernhard scriptore Austriaco clarissimo

Beitragvon ille ego qui » Di 8. Apr 2014, 00:02

sit ita sane, sed adhuc Cicero et Caesar, qui nobis - volumus nolumus - in stili exercitiis exprimendi sunt, legem quandam satis certam videntur servare ;) apud alios scriptores varietatem esse magnam me non fugit ;-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de Thoma Bernhard scriptore Austriaco clarissimo

Beitragvon ille ego qui » Mi 4. Feb 2015, 20:40

Tiberis hat geschrieben:Bernhardi lignatione modo summa cum voluptate relecta non facere potui, quin haec ridicule ac facete dicta in Latinum convertere temptarem, quamquam haud ignoro vix fieri posse, ut sermo Bernhardianus apte Latine reddatur....
Tertia quidem vigilia ius mali terreni afferri iubere percamque coctam praenuntiare perversitatis est. ad quam prompti nulli sunt nisi coniuges Auersbergii, mecum cogitavi adversus Ioannam sedens, quae suum ius , ut solebat, more suo edebat digito minimo dextrae , cum cenabat, uno saltem centimetro longius distante. Percam tertia vigilia afferri histrionis aulici causa, cuius barbae iam, cum ius suum mali terreni maxima celeritate, veluti fame confectus, ad dimidium sorbuisset, id ipsum ius mali terreni adhaesit. „Ekdalis partes“, inquit ius sorbens, „iam per decennia desiderabam“, et deinde, denuo ius sorbens et quidem post secundum quodque verbum ex cochleari ius sorbens, „Ekdalis partes“, dixit ius sorbens,“iam semper“, ius sorbens„ partes erant“, ius sorbens, „mihi desideratae“ ius sorbens, cum etiam inter duas sorbitiones „per multa“ , deinde rursus post duas sorbitiones „decennia“ dixit, „partes optatas“ ita elocutus quasi de crustulo quodam loqueretur.

quibus verbis iterum perlectis non possum quin summis te laudibus efferam!
:klatsch:
nonne tibi placeat parvum aliquem libellum totum Latine redditum in lucem edere? nimis multae feruntur interpretationes vel mediocres vel pessimae :-(
vale :-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 20 Gäste