Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc CXCIV annos

Beitragvon marcus03 » Sa 19. Nov 2022, 10:48

Franciscus Petrus Schubert componista Austriacus vita defungitur Vindobonae
XXXI annos tantum natus.
In lucem est editus prid. Kal. Feb. anno MDCCXCVII ibidem
Numerus eorum, qui eum admirabantur vivum, angustus adhuc fuisse fertur.

https://www.google.de/search?q=franz+sc ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10677
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXII annos

Beitragvon marcus03 » So 20. Nov 2022, 09:41

Lew Nikolajewitsch Comes Tolstoi scriptor Russicus obit Astapowoi in Russia meridiana siti.
Natus est a.d. V Id. Sept. anno MDCCCXXVIII prope urbem Tulam in medio Russiae sitam.
Oriundus erat ex gente nobili.
Inter alia id studuit, ut res educatoria in Russia redderetur melior.
In vicis scholas condidit secundum erudiendi exemplum Rousseauanum.
Quis est, qui eius opera, quae BELLUM ET PAX et ANNA KARENINA inscribuntur, ignoret?
Quem virum fuisse vere humanum quis negaverit?

Per omnem vitam hominis cuiusque est id studere, ut homo in dies reddatur melior atque melior.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10677
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LXXIV annos

Beitragvon Tiberis » So 20. Nov 2022, 17:58

Hoc est nata die, quae delenire coronam
voce iterum atque iterum suavisona potuit.
Musica non satis est: humanis iuribus omni
quatenus illa potest, sedulitate favet.
Eximia est mulier. Cui est Hendricks Barbara nomen.
Felicem peragas, femina magna, diem!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11597
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc CCCXXVIII annos

Beitragvon marcus03 » Mo 21. Nov 2022, 10:38

Franciscus Marius Arouet philosophus et scriptor Francogallus, qui VOLTAIRE appellari solet,
in lucem editur Lutetiae.

cf.:
viewtopic.php?f=18&t=41014&p=364789&hilit=Voltaire#p364789
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10677
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCCLV annos

Beitragvon marcus03 » Di 22. Nov 2022, 09:28

Andreas Hofer pugnator pro patriae libertate Tyrolensis, cui cognomen est
"caupo ex valle Passiria oriundus" et "caupo ad arenam situs", nascitur in comitatu Tyroliae.
Ad supplicium tractus obiit a.d. X Kal. Mart. anno MDCCCX Mantuae.
Caupo idem erat mercator vinarius et equorum.
Multis monumentis colitur heros popularis vel nationalis more, quo viri illustres honore affici
solent praecipuo.

https://www.google.com/search?q=andreas ... &sa=X&ved=

https://de.wikipedia.org/wiki/Andreas_Hofer
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10677
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCMLX annos

Beitragvon marcus03 » Do 24. Nov 2022, 09:00

Aulus Persius Flaccus poeta Romanus ex Etruria oriundus obit.
Natus est prid. Non. Dec. anno XXXIV Volterrae.
Operibus, carminibus, satiris philosophiam docuit Stoicam vituperans suae aetatis mala.
Quo mortuo eius opera a philosopho Lucio Aenneo Cornuto edita sunt.
Illud SECUM HABITARE a spiritualitate Christiana recepta est.

https://www.google.de/search?q=aulus+pe ... =isch&ved=
https://de.wikipedia.org/wiki/Aulus_Persius_Flaccus
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10677
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCMV annos

Beitragvon marcus03 » Sa 26. Nov 2022, 09:18

Publius Aelius Aristides Theodorus (Graece: Πόπλιος Αἴλιος Ἀριστείδης Θεόδωρος)
orator et scriptor Graecus nascitur in Mysia. Anno CLXXXI decessisse putatur.
Qui pertinet ad sophisticam doctrinam secundam, quae dicitur.
Educatus est in imperi Romani locis diversis e.g. Smyrnae et Athenis,qua in urbe ab Herode Attico
instructus est.
Veris anno CXLIII coram imperatore Antonino Pio laudationem habuit Romae, qua imperium Romanum
celebravit paciferum atque properum.

https://www.google.de/search?q=aelius+a ... &sa=X&ved=

https://de.wikipedia.org/wiki/Aelius_Aristides
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10677
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMXIII annos

Beitragvon marcus03 » So 27. Nov 2022, 10:12

Quintus Horatius Flaccus poeta Romanus obit Romae.
In lucem editus erat a.d.VI Id. Dec. anno DCLVXXXIII a.u..c.
De quo plus dicere hoc in foro opus non esse mihi persuasi.

https://www.google.de/search?q=horaz&so ... &sa=X&ved=
https://de.wikipedia.org/wiki/Horaz
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10677
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc C annos

Beitragvon marcus03 » Mo 28. Nov 2022, 08:19

Pinchas Lapide, natus Erwin Pinchas Spitzer, peritus religionis Iudaicae, nascitur Vindobonae.
Obiit a.d. X Kal.Nov. Kal. Dec. anno MCMXCVII.
Bene meruit de dialogo Iudaico-Christiano et de Novo Testamento more Iudaico interpretando.

https://de.wikipedia.org/wiki/Pinchas_Lapide
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10677
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Mo 28. Nov 2022, 08:37

Num nuntium meum delevisti, Marce? :?
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6729
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Mo 28. Nov 2022, 09:36

Mihi error evenerat.
Pro versione Latina Theodiscam inconsulto misi non sentiens.
Qua de causa hoc modo problema solvi textumque removi falsum, qui huic subforo minime convenit.
Nonne res erat perspicua? :?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10677
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Mo 28. Nov 2022, 10:47

sic suspicatus sum.
attamen: nuntii alieni non sunt delendi, nisi ob causas gravissimas (velut maledicta)!
:-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6729
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Mo 28. Nov 2022, 12:57

ille ego qui hat geschrieben:attamen: nuntii alieni non sunt delendi, nisi ob causas gravissimas

Causa gravissima erat, ut contributum esset Theodiscum, quod hic tolerari non posset.
Meo contributo remoto tuum opus non iam erat et legentes confudisset.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10677
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon medicus » Mo 28. Nov 2022, 13:11

Nonne iurisconsultus noster hoc in casu petendus est? :book:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6435
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Mo 28. Nov 2022, 13:36

mea sententia hoc non est opus moderatoris, quod fecisti.
te rogo, ut saltem meos nuntios ne tollas, nisi quem graviter offenderim! neque puto alios de hac re aliter sentire.
:-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6729
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 17 Gäste