Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Dum de libertate nobis est pugnandum, scivimus id, quod petiimus.
Qua quidem parta certe non iam scimus, quid voluerimus.
Hominis horum dierum tragodia non est, ut minus atque minus sciat, ad quid natus sit,
sed ut minus atque minus de ea re doleat.
Qui se graviorem esse putat, aliis est ludibrio.
Qui se ipso ridere potest, nulli umquam est ludibrio.
Facultas mundi humani servandi nusquam sita est est nisi in corde humano,
in deliberandi robore, in humilitate humana,in ratione reddenda eorum, quae agit.
Veritas et amor mendacium et odium superent oportet.
Vita pretiosior est quam ut eam detrectemus liceat permittentes,ut
praetereat inanis ac vana, carens amore, spe, eo, ad quod nati sumus.
Papalem Romae Formoso imposuere coronam.
Quaecumque videmus aut quicumque esse videmur
nihil est somnium in somnio situm.
Pulchrae feminae mors vere est thema omnium poeticissimum, quod invenitur.
Beatitudo non in cognoscendo posita est, sed in cognitione colligenda.
Ambitio inanis artis logicae cerebrum humanum perturbare potest omne:
De deo quodam deliberare incipiamus! Quod ad ea pertinet, quod de illo dicitur,
nullus nisi is stultus nec nefarius est, qui de illo dicat nihil.
Declinatio a via usitati ipsa rationi est indicio, quod eam in viam ducat veritatis.
Legendi hora auctor lectoris animum captum tenet.
Religio tota, amice, nullis ex aliis rebus oriunda est nisi ex fraude, commodo, imaginandi vi poesiaque.
Rem quandam in omne tempus scire ea est beatitudo aeterna.
Cogitatio omnia sciendi esset dira ut inimici malevolentis exsecratio.
Quaecumque creata sunt nihil sunt nisi Dei cogitata.
Non ignoras fieri non posse, ut ullum cogitatum pereat nec quodcumque egeris effectum
habiturum sit infinitum.
In Deum omnipotentem et omniscientem credere pars est cogitationis, ut nullae sint
exceptiones in legibus.
Si interdiu somnias, multa cognoscis, quae fugiunt illi, qui noctu tantum somniet.
Pulchritido cuiuscumque generis, si ad summam pervenit perfectionem,
semper efficit, ut animus mollis lacrimare incipiat.
Stultitia in ingenio posita est res false intellegendi.
Mirum est hominem post persona sibi indutam esse eum totum, qui revera sit.
Homo summi ingenii summa reverentia alium aspicit sibi similem, immo ei contra stet
summa admiratione captus, tamen nihil inest venerationis ei, quod sentit
His diebus homo plus atque plus tantum agit, sed non es maiore beatitudine quam ea,
qua fuit ante sex milia annorum.
Quantopere quidam in meditatione immersus sit, ex modo cognoscimus,quo respondeat, si
disturbatur. Quo maiore terrore capitur, eo minore est eius meditatio et viceversa.
Ἑπόμενοι τοίνυν τοῖς ἁγίοις πατράσιν, ἕνα καὶ τὸν αὐτὸν ὁμολογεῖν Υἱὸν τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν, καὶ συμφώνως ἅπαντες ἐκδιδάσκομεν,τέλ ειον τὸν αὐτὸν ἐν θεότητι, τέλειον τὸν αὐτὸν ἐν ἀνθρωπότητι, Θεὸν ἀληθῶς, καὶ ἄνθρωπον ἀληθῶς, τὸν αὐτὸν ἐκ ψυχῆς λογικῆς καὶ σώματος, ὁμοούσιον τῷ Πατρὶ κατὰ τὴν θεότητα, καὶ ὁμοούσιον ἡμῖν τὸν αὐτὸν κατὰ τὴν ἀνθρωπότητα, κατὰ πάντα ὅμοιον ἡμῖν χωρὶς ἁμαρτίας· πρὸ αἰώνων μὲν ἐκ τοῦ Πατρὸς γεννηθέντα κατὰ τὴν θεότητα, ἐπ' ἐσχάτων δὲ τῶν ἡμερῶν τὸν αὐτὸν δι' ἡμᾶς καὶ διὰ τὴν ἡμετέραν σωτηρίαν ἐκ Μαρίας τῆς παρθένου τῆς θεοτόκου κατὰ τὴν ἀνθρωπότητα, ἕνα καὶ τὸν αὐτὸν Χριστὸν, Υἱὸν, Κύριον μονογενῆ, ἐν δύο φύσεσιν ἀσυγχύτως ἀτρέπτως, ἀδιαιρέτως, ἀχωρίστως γνωριζόμενον· οὐδαμοῦ τῆς τῶν φύσεων διαφορᾶς ἀνῃρημένης διὰ τὴν ἕνωσιν, σῳζομένης δὲ μᾶλλον τῆς ἰδιότητος ἑκατέρας φύσεως καὶ εἰς ἓν πρόσωπον καὶ μίαν ὑπόστασιν συντρεχούσης, οὐκ εἰς δύο πρόσωπα μεριζόμενον ἢ διαιρούμενον, ἀλλ' ἕνα καὶ τὸν αὐτὸν Υἱὸν καὶ μονογενῆ Θεὸν, Λόγον, Κύριον Ἰησοῦν Χριστόν· καθάπερ ἄνωθεν οἱ προφῆται περὶ αὐτοῦ, καὶ αὐτὸς ἡμᾶς ὁ Κύριος Ἰησοῦς Χριστὸς ἐξεπαίδευσε, καὶ τὸ τῶν πατέρων ἡμῖν παραδέδωκε σύμβολον. Τούτων τοίνυν μετὰ πάσης πανταχόθεν ἀκριβείας καὶ ἐμμελείας παρ' ἡμῶν διατυπωθέντων, ὥρισεν ἡ ἁγία καὶ οἰκουμενικὴ σύνοδος, ἑτέραν πίστιν μηδενὶ ἐξεῖναι προφέρειν, ἢγοῦν συγγράφειν, ἢ συντιθέναι, ἢ φρονεῖν, ἢ διδάσκειν ἑτέρους. τοὺς δὲ τολμῶντας ἢ συντιθέναι πίστιν ἑτέραν, ἢγοῦν προκομίζειν, ἢ διδάσκειν, ἢ παραδιδόναι ἕτερον σύμβολον τοῖς ἐθέλουσιν ἐπιστρέφειν εἰς επίγνωσιν ἀληθείας ἐξ Ἑλληνισμοῦ, ἢ ἐξ Ἰουδαϊσμοῦ, ἢγοῦν ἐξ αἱρέσεως οἱασδηποτοῦν, τούτους, εἰ μὲν εἶεν ἐπίσκοποι ἢ κληρικοί, ἀλλοτρίους εἶναι τοὺς ἐπισκόπους τῆς ἐπισκοπῆς, καὶ τοὺς κληρικοὺς τοῦ κλήρου· εἰ δὲ μονάζοντες ἢ λαϊκοὶ εἶεν, ἀναθεματίζεσθαι αὐτούς.
Noveram, qui pro me operati sint.
Si homines novisti, erga eos te praebere debes ut ergo homines.
Nova experiri viri volunt, priusquam ea possidant.
Omnia possidere volunt feminae, ut experiantur illa.
Dono dare beatificius est accipiendo - ea est sententia et misericordum et pugilum.
In societatibus vivimus, quae omnia abiciunt, inter quae sunt et mariti et uxores
Iurisconsulti sunt homines, qui iustitiam decipiant lege.
Mirum est, quot hominibus caput sit petasum tantum gestandi causa.
Sunt res, quarum reminiscimur, etsi fortasse numquam evenerunt.
Nulla re homines contenti sunt: mens iis sat est, non refert, quantum sibi sit.
Monumenta documento sunt quendam hominem revera in oblivionem iam venisse.
Et vaccae sacrae opus est taurus.
Futuro tempore illi utuntur excusatione, qui tempore praesente nihil agere velint.
Memoria bona malum est, quod dei favori similis esse videatur.
Mentiendi periti et tum mentiuntur, cum mendacio opus non est - exercendi tantum causa.
Cautus sis in ratione, qua de Deo loqueris! Qui est unicus,qui nobis est.
Quem se abire siveris, non revertetur. Non respiciet. Quid tum agemus?
Mea non interest, quid alii cogitent. Quod ad neminem pertinet nisi ad eos ipsos.
Scribens non scribo aliis.
Nascitur non solum proles per matrem,
nascitur et mater per prolem.
Quodcumque maturescere debet indiget quiete.
In venia danda ei, cui venia dari non potest, homo Dei maxime appropinquat amori .
Vir saxumst, in quo tempus quiescat, femina amnis, qui profert illud.
Iustitia in gehenna tantum invenitur, in caelo gratia, in terris crux.
Verus amor quisque cum amore primordali coniunctus est.
Non fuerunt impii, fuerunt pii, qui Christum olim cruci affixerunt.
Mundus indiget femina materna, nam puer miser et inops esse perseverat.
Ars poetica amoris est genus.
Si Jesus Christus revera adest, non inveniuntur victi, inveniuntur reconciliati.
De humano certare numquam inane est, etsi nulla paritur victoria visibilis.
Malo nulla est potentia alia nisi bonorum impotentia.
Fieri non potest, ut animi impetibus libereris, nisi omnia fugis, quibus ii excitentur
nec diligenter mentem cogitationibus imples, quae eos reddere possint contemnnendos.
Avarus sibi ipsi occcultat avaritiae contumeliam, iniuriam, crudelitatem.
Animi impetus cogitationibus modestiae, continetiae, prudentiae,
paenitentiae rebusque eiusmodi celat.
Nam animi impetus sat dolosi sunt, ut vel virtutibus iis contrariis utantur excusatione.
Qui litterarum peritus est, non semper professoris partes agere debet nec alios docere vera,
quibus maxime credat. Sed ei mysterium est intellegendum in eorum animis, quorum consuetudine
utitur, lucem clam spargendi, ut quisque se illuminatum ducat non efficiens, ut discipulos afficiat
pudore.
Homo aures praebet iis, quae dicit alius in animo non habens facere ea.
sed ad imitationem tantopere propensus est, ut machinae similis faciat, quod faciunt alii.
Ut oculis nostris lux opus est videndi causa, ita menti cogitationes subitae opus sunt ad intellegendum.
Voluptate quaque perfruenda saltem tamdiu beati reddimur, quamdiu frutio durat.
Inter omnes disciplinas humanas ea disciplina nobilissima et dignissima est,
quae pertinet ad hominem.
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 17 Gäste