Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc LII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 20. Apr 2022, 07:57

Paulus Antschel/Ancel lyricus Romanicus linguae Germanicae, qui Paulus Celan appellatur, decedit Lutetiae IL annos natus.
Natus est in Romania Magna, quae regio nunc Ucraina nominatur, a.d. IX Kal. Dec. anno MCMXX.
Nomen CELAN est anagramma nominis ANCEL syllabis inter se permutatis.
Ille carmine, quod TODESFUGE inscribitur, inclaruit. Carmen annis MCMXLIV/MCMXLV compositum et primo
in lingua Romanica divulgatum anno MCMXLVII in linguam Theodiscam translatum prolatum est in carminum collectione inclusum, quae ARENA EX URNIS inscribitur.

https://www.lyrikline.org/de/gedichte/todesfuge-66
https://de.wikipedia.org/wiki/Todesfuge
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMDCCLXXIII annos

Beitragvon marcus03 » Do 21. Apr 2022, 08:29

Urbs ROMA condita esse fertur in illis septem collibus inclutis.
Eodem tempore aetas regum Romanorum init.
Imperium Romanum occidentale interibit anno CDLXXVI Romulo Augustulo, imperatore ultimo, depulso.
Sunt quidem complura tempora, quibus illud imperium finem putatur cepisse .

https://de.wikipedia.org/wiki/Westr%C3%B6misches_Reich
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCXCVIII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 22. Apr 2022, 07:19

Immanuelus Kantius unus ex omnium aetatum maximus, ingeniosissimus maximique momenti philosphus in lucem editur Regiomonti. Patriam numquam reliquisse dicitur suam,
quamquam sibi complures docendi cathedrae oblatae erant e.g. Erlangae, Ienae Hallaeque.
Cui inter alia cognomen est OMNICONCIDENTIS.
Obiit prid. Id. Feb. annos MDCCCIV.
Quem philosophiam concussam in novo fiúndamento posuisse quis negaverit?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CDVI annos

Beitragvon marcus03 » Sa 23. Apr 2022, 08:34

Miguel de Cervantes Saavedra scriptor Hispanicus et poeta nationalis obit LXVIII annos natus Madriti.
Natus esse putatur a.d. III Kal. Oct. anno MDXLVII Compluti, quae urbs universitate incluta innotuit Europaea.

https://de.wikipedia.org/wiki/Universit ... historisch)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LXXX annos

Beitragvon marcus03 » So 24. Apr 2022, 09:56

Barbara, quod praenomen ad Barbram corripi solet, Ioanna Streisand, actrix,
cantrix, scaenarumque dispostrix in lucem editur Neoeboraci in vico, qui appellatur Guilhemi Arx.
Quae pelliculis et canticulis perpulchris innotuit.
Certe permulti sunt, qui pelliculae, quae YENTL aut THE WAY WE WERE inscribitur, memores sint.

"Feminae cuiusque est desiderium esse desiderium viri!


https://www.youtube.com/watch?v=fPlQ6EtArSc

https://www.youtube.com/watch?v=MWoQW-b6Ph8

https://www.youtube.com/watch?v=CVC3MZpQnmk

O, quae femina mirifica,miranda, magnifica!
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XCV annos

Beitragvon marcus03 » Mo 25. Apr 2022, 08:36

Albertus Uderzo, delineator Francogallus nascitur in oppido nomine "Ad Fines Remorum".
Decessit ante II annos in quodam suburbio Lutetiano a.d. IX Kal. Apr. aetate annorum XCII.
Cum collega Renato Goscinny creavit fabulas de illo Asterige omnibus noto,
quae ab anno MCMLIX divulgari coeptae sunt.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCMI annos

Beitragvon marcus03 » Di 26. Apr 2022, 07:46

Marcus Aurelius imperator Romanus et philosophus Stoicus in lucem editur Romae.
Imperavit ab anno CLXI ad annum CLXXX, quo obiit Vindobonae vel Sirmii a.d. XV Kal.Apr.
LVIII annos natus.
Se ipsum nominasse fertur Marcum Aurelium Antoninum Augustum.
Quo imperante imperium Romanum stabile et prosperum esse desiisse constat.
Ultimus erat imperatorum adoptatorum.

Quaecunque vides, haec omnia iamiam natura, quae res omnes administrat, mutabit, aliaque ex eorum materia faciet, et ex horum rursus alia, ut mundus semper sit novus.


Promontorii instar esse, ad quod fluctus perpetuo alliduntur: illud autem consistit et circa se maris aestum compescit.


Mors tale quid est, quale ortus, naturae actio occulta, concretio ex elementis et dissolutio in eadem.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DI annos

Beitragvon marcus03 » Mi 27. Apr 2022, 09:26

Ferdinandus Magellanus, navigator Lusitanus inclutus, qui suo sermone Fernão de Magalhães
nominatur, obit in insulis Philippinis.
Natus esse putatur ante annum MCDLXXXV in oppido nomine Vila Nova de Gaia
in olim regno Lusitaniae sito.
Qui primus circum orbem navigasse omnem confirmatur Condimentorum Insulas petens.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXLVIII annos

Beitragvon marcus03 » Do 28. Apr 2022, 08:00

Carolus Crispus scriptor, satiricus, lyricus, criticus dramaticusque Austriacus nascitur in Bohemia.
Decessit prid. Id. Iun. anno MCMXXXVI Vindobonae.
Quem fautorem fuisse scriptorum succrescentium constat.
Imprimis tragoedia GENERIS HUMANI DIES ULTIMI, quae est de belli crudelitate et inhumanitate, innotuit et periodico FAX, quod edidit XXXVII annos.

https://de.wikipedia.org/wiki/Die_letzt ... Menschheit
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LXXI annos

Beitragvon marcus03 » Fr 29. Apr 2022, 08:01

Ludovicus Iosephus Ioannis Wittgenstein philosophus Austriacus inclutissimus
ex gente nobili oriundus obit Cantabrigiae LXII annos natus tertio die post diem natalem.
Natus est a.d. VI Kal. Mai anno MCMLXXXIX Vindobonae.
Quem de philosophia artis logicae, linguae purgandae conscientiaeque optime meruisse nemo negaverit.
Scripta ab eo relicta paginas fere milium XX continent, quae ex annis V Hereditatis Generis Humani sunt.
Tres eius fratres morte voluntaria e vita decesserunt.

Mundus est id, quod invenitur.

Alio vivit in mundo miser ac beatus.

Mei fines sermonis mundi sunt fines mei.


Opera Wittgensteiniana in rete legi licet.
https://www.wittgensteinproject.org/w/i ... :All_texts

Wittgenstein wurde katholisch erzogen. Er selbst wie auch seine Geschwister zeichneten sich durch außerordentliche musische und intellektuelle Fähigkeiten aus. Ludwig Wittgenstein spielte Klarinette.
....
Auch Wittgenstein zeigte, insbesondere nach den Erfahrungen des Ersten Weltkriegs, depressive Züge. Im Kontakt zu anderen soll er teils autoritär und rechthaberisch, teils auch übersensibel und unsicher gewirkt haben. Im Tractatus ist dann auch der Satz vorzufinden: „Die Welt des Glücklichen ist eine andere als die des Unglücklichen.“

Sunt non pauci, qui religione Christiana, imprimis catholica effici posse et effectum esse putent, ut homines in animae depressionem partim incidant sive inciderent.

cf:
Eugen Drewermann - Kleriker, Psychogramm eines Ideals, 1989.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCCXI annos

Beitragvon marcus03 » Sa 30. Apr 2022, 08:59

Edicto Nicomedensi, quod dicitur, imperator Gaius Galerius Valerius Maximianus
cum ceteris tribus imperatoribus tum una imperantibus efficit, ut Christianorum persecutio finiatur,
quos ultimum imperator Diocletianus cum eo persecutus erat.
Qua re religio Christiana redditur religio licita, quae tum dicta est.
Lactantius, qui Cicero Christianus appellatur, hoc edictum illo die Nicomediae promulgatum esse refert.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCXIV annos

Beitragvon marcus03 » So 1. Mai 2022, 08:58

Theodosius II, puer VII annos natus, patri succedit suo imperator imperii Romani orientalis.
Erat filius unicus Aeliae Eudoxiae et Arcadi. Imperavit XLII annos,
decessit a.d. V Kal. Aug. aetate IL annorum anno CDL, postquam equo vehens in terram delapsus
gravissime laesus est.
Qui curaverat leges et decreta imperatorum Romanorum intra annos CCCXII edita codice colligenda.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCXCIII annos

Beitragvon marcus03 » Mo 2. Mai 2022, 09:29

Sophia Augusta Frederica Anhaltinensis et Zerbstensis, quae Catharina Magna innotuit,
in lucem editur Stettini.
Quae sola est imperatrix, quae attributo affecta est MAGNAE.
Obiit a.d. XV Kal. Dec. anno MDCCXCVI Petropoli.
De Russia reformanda eam se optime meruisse constat, imprimis de re scholastica et publica ipsa.

Acrius amant viri XX annos nati, XXX annos nati melius.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CDVI annos

Beitragvon marcus03 » Di 3. Mai 2022, 08:45

Gulielmus filius Iohannis Shakespeare, dramaticus. lyricus actorque obit
Stratfordiae super Avonam sitae LXII annos natus brevi post diem natalem.
Baptizatus est a.d. VI Kal. Mai anno MDLXIV in oppido patrio secundum calendarium Iulianum.
De quo plus narrare longum est.
Etiamnunc esse dicuntur, qui illum Gulielmum numquam vixisse sibi persuaderint.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LXXXIV annos

Beitragvon marcus03 » Mi 4. Mai 2022, 08:09

Carolus de Ossietzky, diurnarius, scriptor, pacifista obit Berolini XLVIII annos natus.
In carcerem missus vexatus et tortus est a Nazistis, qua re in morbum incidit gravem,
ut eo confectus periret anno, quo Nazistae in concives Iudaicos crudeliter consuluerunt et acriter saeviverunt.
Natus est a.d. V Non. Oct. anno MDCCCXCVIII Hammoniae. Ex gente oriundus erat Polonica et catholica.
Editor erat periodici SCAENA MUNDANA incluti.

https://de.wikipedia.org/wiki/Die_Weltb%C3%BChne
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 13 Gäste