Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc CI annos

Beitragvon marcus03 » Fr 8. Mär 2024, 09:29

Walter Jens philologus classicus, litterarum historicus, scriptor, criticus
interpresque Theodiscus nascitur Hammoniae.
De vita decessit a.d.V Id. Iun. anno MCMXIII Tubingae, qua in urbe artem rhetoricam docuerat.
Studuit inter alios apud illum Brunonem Snell et Martinum Heidegger.
Philologus id studuit,ut probaret fabulas antiquas de deis et Dei historiam in Testamento Novo descriptam
magni esse momenti in veritate et pace inquirenda.
Ulixem revera heroem non esse dixit, sed pacis amantissimum, qui a caedibus abhorruisset et
bellum Troianum omni modo prohibere voluisset. Cuius quidem consilium ad irritum esse redactum.
Jens librum composuit, in quo partes illius Judae, qui Iesum prodidisse fertur, aliter iudicat ac plurimi ceteri (Causa Iudae).

Sentire vitam esse non infinitam vitae est ipsius. Quod vita est terminata, nos incitat ad die utendo.

Illi,qui terrae hiatui appropinquat, mora necopinata et sua sponte non interposita, vitam servare potest.


Non homines bonae voluntatis, nos saepe contumeliis affecti, adhuc adsunt.
Nobis timorem inici non sinimus.
Positio nostra est modesta, sed efficax in omne tempus.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11532
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Fr 8. Mär 2024, 11:40

marcus03 hat geschrieben:Walter Jens philologus classicus, litterarum historicus, scriptor, criticus ...


MOMOS! :-D Sic Gualterus ille se ipse olim appellabat.

https://www.cicero.de/kultur/bucher-lit ... atspolitik
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6934
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Fr 8. Mär 2024, 11:43

Sunt, qui nunc "criticos" Latine appellent "momos". quod mihi quidem haud displicet.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6934
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc XC annos

Beitragvon marcus03 » Sa 9. Mär 2024, 12:41

Juri Alexejewitsch Gagarin cosmonauta et praefectus militaris nascitur in vico Kluschino in Russia sito.
Occisus est a.d. VI Kal. Apr. anno MCMLXVIII, cum eius aeroplanum calamitate caelo decideret.
Qui prid. Id. Apr. primus homo in spatium missus est cosmicum.

Tellurem video. Quae est pucherrima.


Iterum atque iterum circumspexi, sed Deum non vidi.


Si illi homines fiunt humidi in me salutando, minimum, quod facere possum ipse, eo continetur,
quod et ego humidus fio.

Vis humana gravissima est mentis vis.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11532
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCLII annos

Beitragvon marcus03 » So 10. Mär 2024, 17:04

Carolus Guilhelmus Fridericus Schlegel philosophus, scriptor, criticus, historicus, philologus classicus nascitur Hannoverae.
Obiit prid. Id. Ian. anno MDCCCXXIX Dresdae.
Qui is studuit, ut philosophiam, prosam, artem poeticam, ingeniositatem censuramque inter se coniungeret.
Ad hoc erat Indiologus gravissimus, qui novas patefecit vias.


Quaecumque sunt divina, quecumque pulchra celera sunt et levia.


Gaudium et venustas privilegia non sunt doctorum, nobilium divitumque.
Quae sunt possessio sancta generis humani.

Vita et gaudium infinitum significant amorem.


Qui naturam non novit amans,
numquam cognoscet eam.


Ea, quam appellamus vitam,
toti homini aeterno et interiori
nihil est nisi cogitatio una, sensus indivisibilis.


Virtus est ratio, quae facta est vigor.

Litterae sunt animae immortalitas.


Deum non conspicamur,
sed ubique divina conspicamur.


Mirum est hominem se ipsum non timere.

Homo imprimis animal, quod ad spem est destinatum.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11532
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CDLXXX annos

Beitragvon marcus03 » Mo 11. Mär 2024, 17:05

Torquato Tasso poeta Italianus nascitur Surrenti.
Obiit a.d. VII Kal. Mai anno MDXCV Romae.
Epos, quod inscribitur HIEROLOSYMAE LIBERATAE, Theodisce: Godefridus Bullionensis.

Ubi nummi edit sonum, silere incipit philosophus .


Nihil quidem efficit, qui de rebus deliberat pluribus.


Instinctu adductus animus propensus est ad cupiendum, quod severissime vetitumst.


O quam cor nostrum tumescit, cum perexigua perflatur felicitate!


Ut flammae, quae deficere coeperunt, ultimum in etaim altius micant, ita cor meum
iterum fervit, priusquam morte rapiatur.


Et si carmen meum viros excitare debet, id et omnium optimorum dignum sit opus est.


Forti via quaeque recta est.


https://de.wikipedia.org/wiki/Torquato_Tasso
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11532
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Sapientius » Mo 11. Mär 2024, 18:23

vetatum


vetatum aut vetitum?
Sapientius
Censor
 
Beiträge: 926
Registriert: Mi 8. Jan 2020, 09:00

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Mo 11. Mär 2024, 18:54

Sapientius hat geschrieben:
vetatum


vetatum aut vetitum?


aut an an? ;-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6934
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc DCCCLXV annos

Beitragvon Zythophilus » Di 12. Mär 2024, 00:05

Corduba cum ferret Mauros fera regna tenentes,
Eulogius periit martyr in urbe sua.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16952
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Sapientius » Di 12. Mär 2024, 08:34

aut an an?


an, sed aut vetitum non est.
Sapientius
Censor
 
Beiträge: 926
Registriert: Mi 8. Jan 2020, 09:00

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Di 12. Mär 2024, 09:01

vetitum scl.
Emendavi.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11532
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Di 12. Mär 2024, 10:53

Sapientius hat geschrieben:
aut an an?


an, sed aut vetitum non est.


:thumbup:

Certe, sed aliud significat :-)
Sit vobis faustus dies!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6934
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc MII annos

Beitragvon marcus03 » Di 12. Mär 2024, 11:42

Symeon theologus et doctor ecclesiae Byzantinus, qui Graece
Συμεὼν ὁ Νέος Θεολόγος appellatur, obit in Asia Minore.
Natus esse fertur anno CMXLIX exeunte in Galatia. Qui colitur sanctus.

Te id studeas non oportet, ut Deum tuae mentis manibus comprehendas. Qui enim tangatur non licet.
Quo magis id studes et ad id annitaris, ut eum tangas aut captum teneas, eo minus in te habebis et ille
statim evanescet totus.

Beati pauperes spiritu rebus praesentibus adhaesi non sunt. Ne cogitantes quidem versantur in his rebus
studio cum flagranti nec id student, ut voluptatem augeant simplicissimam.


Homo quisque animo illuminatus Sancti Spiritus luce, hanc visionem ex eo oriundam ferre non potest,
sed os humi prosternit exclamans magno metu et admiratione adductus, cum quid viderit, quod
ultra naturam omnem, cogitationem omnem, idque, quod imaginari possimus, situm est.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11532
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Sapientius » Mi 13. Mär 2024, 10:46

aut an an?


Hanc regulam oblitus sum:

(A aut B)? = A? an B?.
Sapientius
Censor
 
Beiträge: 926
Registriert: Mi 8. Jan 2020, 09:00

Re: Abhinc XI annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 13. Mär 2024, 11:23

Qui uolet electus Franciscus papa uocari,
huic tribuunt clausi sceptra Petrina uiri.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16952
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 62 Gäste