Philosophus Martinus Heidegger natus est in oppido Meßkirch. Pro sacerdote philosophus factus est. Qui magnam vim attulit ad philosophiam philologiamque. Decessit ante annos XLV a.d. VII Kal. Iun., qui casu dies est et mensis vicesimus sextus fuit.
Graeci duce Themistocle Persas vincunt in proelio navali ad Salamina pugnato. Dies quidem ipse non constat. Proelium nonnullis diebus ante factum esse potest.
non opus est favere iis, quos in memoriam revocamus. quod tamen sine ira et studio oportet fieri. ceterum nemo nos cogit, ut eos hic commemoremus, quos nescioqua de causa vituperandos esse arbitramur.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis