Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Homini nihil est generosius nec carius tempore.
Numquam ultione utor; cum in alios consulere debeo,
plus contra eos non molior, quam moliri cogor.
Dum Austriaco est cervisia et botellus suus, rerum novarum non est cupidus.
Multum interest inter facultatem liberi meditandi et facultatem se animi impetui tradendi.
O artem! Quis te intellegat! Quocum disputare licet de dea magna?
Quo maiores progressus fiunt in arte, eo minus opera priora mihi sunt satisfactioni.
Musica revelatio est sublimior sapientia et philosophia quaque.
Te eum esse oportet, qui esse videri vis.
Qui omnia ad meliora refert est ille, qui non ignorat, quam tristis interdum sit mundus,
cum pessimista sit ille, qui cottidie ad eam cognitionem iterum pervenit.
Cum femina amore capta omnia agas licet, quae vult ea.
Animus fortis saepe cognitione caret, cum ignavia non raro in iis posita sit, de quibus
bene certiores sumus facti.
Mores pecunia corrumpuntur - praesertim si cares illa.
Multae feminae nesciunt, quid velint, sed promptissimae sunt ad hoc accipiendum.
Philosophus est vir, qui femina carens mundum complectitur totum.
Ecclesia dicit te vicinum tuum amare oportere.
Mihi persuasi illam meum non nosse vicinum.
Qui non dubitat, mente est captus.
Qui id rogat, quod roget non oporteat, audiet, quod audire non velit.
Viri de feminis meditantur, cum feminae de iis meditentur, quae viri de se meditati sint.
Nulli credo rei, sed sum paratus ad stupendum.
Amor summus semper est ille, qui non expleatur.
Noli quaerere, qua ex causa aliquid factum sit, si causam dicere non potes, ex qua quaeras!
Coniugium est bellum unicum, in quo cum hoste concubitus fiat.
Vita brevior est, ut de ea meditemur, longior quidemst, ne id ipsum faciamus.
Religio Dei opus, quod a diabolo perfectumst.
Feminae discedunt victrices se victas esse simulantes.
A mundo eram seiunctus, nemo mihi proximus efficere potuit, ut de me ipso desperarem,
nec mea torquere potuit. Qua de causa fieri non potuit, quin fierem homo mei generis.
Lingua mea intelligitur mundo a toto.
Modos reperiatis pulchros. Quibus repertis musica nostra erit pulchra placebitque.
Non refert, cuius sit generis.
Deus,cum mihi dederit animum laetum, mihi certe ignoscet sibi servienti laeto.
Cum ad meum sedebam claviarium vermibus exesum, nullus rex mihi erat invidiae ob eius felicitatem.
Populus si sciret, quanta regeretur stultitia , rerum novarum esset cupidus.
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 51 Gäste