Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc CIV annos

Beitragvon marcus03 » So 11. Dez 2022, 08:32

Alexander Issajewitsch Solschenizyn scriptor et suae patriae imperii
et omnis systematis politici vituperator nascitur in Caucaso boreali.
Defunctus est a.d. III Non. Aug. anno MMVIII Moscaviae.
Litterarum praemium Nobelianum accepit anno MMLXX.
Innotuit opere, quod inscribitur DER ARCHIPEL GULAG et anno MCMLXXIII prolatum est.
In quo istius Iosephi Stalin scelera et necem ingentis hominum numeri accurate describit.

Homo tamdiu beatus es, quamdiu promptissimus est ad studendum, ut sit beatus.


https://www.google.de/search?q=solschen ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11491
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Tiberis » So 11. Dez 2022, 14:24

operae est pretium legere, quae verba Alexander Solshenizyn illi libro, qui est de archipelago GuLag, praeposuerit : lineam, qua bonum a malo seiungeretur, cor uniuscuiusque dividere (...); etiam in corde a malo occupato aliquid boni esse reliquum, etiam in benignissimo corde latebras exstare mali, quae non possent superari.
quod dictum vehementer mihi probatur.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11876
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc CCI annos

Beitragvon marcus03 » Mo 12. Dez 2022, 09:28

Gustavus Flaubert scriptor Francogallus, qui imprimis fabulas composuit romanenses,
in lucem editur in Normannia.
Animam efflavit a.d. VIII Id. Mai. anno MDCCCLXXX eadem in regione.
Quis est, qui eius opus, quod MADAME BOVARY inscribitur, non noverit, quod
in pelliculas complures conversum est, quarum ultima anno MMXIV prolata est
Sophia Barthes Franco-Americana scaenarum dispositrice et Mia Wasikowska actrice Australi
primas agente partes.

Duo labra pulchra maioris sunt preti eloquentia mundi tota.


https://www.google.de/search?q=flaubert ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11491
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCXXV annos

Beitragvon marcus03 » Di 13. Dez 2022, 10:57

Christianus Iohannis Henricus Heine diurnarius, poeta scriptorque Theodiscus gravissimus
in lucem editur Dusseldorpii.
Decessit a.d. XIII Kal. Mart. anno MDCCCLVI Lutetiae.
Qui aetatem superavit Romanticam, cuius erat unus ex ultimis illius aetatis scriptoribus,
et sermonem vitae cottidianae reddidit aptum ad lyricam.
Nullius fere alterius poetae Theodisci opera in tot alias linguas translata et musicis modis
aptata sunt.

Nullus est, qui tam sit insanus, ut ullum non reperiat etiam insaniorem, qui se non intellegat.


https://www.google.de/search?q=heine+he ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11491
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LXXXIV annos

Beitragvon marcus03 » Mi 14. Dez 2022, 15:35

Leonardus Boff theologus catholicus Brasilianus nascitur Concordiae.
Qui erat propugnator libertatis theologiae et iurium humanorum defensor pauperum.
A sua ecclesia prohibitus, ne coram publico orationes haberet unum annum nec scripta ederet alia,
sacerdos esse desiit ante XXX annos et suum reliquit ordinem.
Spiritum Sanctum et extra ecclesiam flare quis negaverit?

https://www.google.de/search?q=boff+leo ... &sa=X&ved=

https://de.wikipedia.org/wiki/Leonardo_ ... f%E2%80%9C
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11491
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCMLXXXV annos

Beitragvon marcus03 » Do 15. Dez 2022, 12:38

Nero Claudius Caesar Augustus Germanicus imperator Romanus nascitur Antii.
Animam morte voluntaria efflavit a.d. V vel III Id. Iun. anno DCCCXXI a.u.c. apud Romam fugiens.
Imperavit ab anno LIV ad annum LXVIII A.D.
Erat imperator quintus et ultimus e gente Iulia-Claudia oriundus.
Quis est, qui illius Petri Ustinov non meminerit, qui Neronis partibus egit in pellicula,
quae inscribitur QVO VADIS anno MCMLI prolata. In qua ille Robertus Taylor et illa Deborah Kerr
partes egerunt primas scaenarum dispositore Mervyno LeRoy.

https://www.google.de/search?q=nero+kai ... =isch&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11491
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LVII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 16. Dez 2022, 09:02

Guilhelmus Somerset Maugham narrator et dramaticus Anglicus obit apud Nicaeam.
In lucem editus est a.d. VIII Kal. Feb. anno MDCCCLXXIV Lutetiae.
Qui inter auctores saeculi vicesimi linguae Anglicae numeratur, qui maxime leguntur.
Olim et in scholis narratiunculae ab eo compositae in lingua Anglica docenda lectae sunt.

Natura revera sapiens est: Homini dedit aures duas et lingum unam tantum.
Qui duplex eius audiat oportet, quod loquatur.



https://www.google.de/search?q=william+ ... e&sa=X&ved

https://de.wikipedia.org/wiki/W._Somerset_Maugham
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11491
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CLVI annos

Beitragvon medicus » Fr 16. Dez 2022, 18:34

Ante annos CLVI pictor Wassily Kandinsky nascitur.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc CCLII annos

Beitragvon marcus03 » Sa 17. Dez 2022, 08:56

Ludovicus van Beethoven componista et pianista Theodiscus in lucem editur Bonnae.
Obiit a.d. VIII Kal. Apr. annos MDCCCXXVII Vindobonae.

https://www.google.de/search?q=beethove ... &sa=X&ved=
Nullas novi virtutes hominis alias quam eas, quibus efficitur, ut melior fiat homo.
Quas ubi invenio, ibi patria est mea.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11491
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Sa 17. Dez 2022, 15:50

mihi placent haec verba:
- clavicen, m.
- clavícina, f.
Ecce:
https://la.m.wikipedia.org/wiki/Clavicen
:-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6913
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Sa 17. Dez 2022, 15:56

PONTEM consulere oblitus sum:
https://de.pons.com/%C3%BCbersetzung/de ... ta?bidir=1
Mihi analogia ob oculos versabatur: componista

Pianist/~in, m/f clavicinator, oris, m / clavicinatrix, icis, f [2020]; clavicen, inis, m / clavicina, ae, f
[LEA p.423]; clavicymbalista, ae, m / clavicymbalistria, ae, f [NLL p.292,1]; plectrocymbalista, ae, m /
plectrocymbalistria, ae, f [LEA p.423]; pulsator clavicymbali, m / pulsatrix clavicymbali, f [NLL

http://www.lateinlexikon.com/lexicon_la ... _mnopq.pdf
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11491
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Sa 17. Dez 2022, 15:57

Considera, nisi molestum est, etiam hoc:
musurgus , auctor modorum musicorum , concinnator musicus , philharmonicus

https://books.google.com/books/about/No ... I5sh8LPUto
quo accedunt:
modorum (musicorum) compositor /
compositor (musicus)

:-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6913
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Sa 17. Dez 2022, 16:06

sic vitamus verba ex Graeco et Latino commixta ;-)
:-D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6913
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Medicus domesticus » Sa 17. Dez 2022, 17:30

Mihi in mentem venit Tiberis... :)
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7275
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Tiberis » Sa 17. Dez 2022, 19:08

Medicus domesticus hat geschrieben:Mihi in mentem venit Tiberis..

:?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11876
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 26 Gäste