Martinus Heidegger philosophus Theodiscus inclutissimus obit Friburgi LXXXVI annos natus.
Natus est a.d. VI Kal. Oct. anno MDCCCXCIX in oppido Meßkirch in Germania meridiana.
Edmundi Husserli discipulus et phaenomologiae fautor occidentis philosophiam reprehendit,
in dubium vocavit affirmans eam id ipsum, quod ESSE appellatur, oblitam esse ("Seinsvergessenheit") novumque quaesivit fundamentum mundi explicandi et intellegendi.
Innotuit opere
ESSE ET TEMPUS, quod prolatum est anno MCMXXVII,
in quo ontologiam fundamentalem condidit.
Quem non solum in philosophia sed etiam in theologia magnum momentum habuisse constat.
Sunt quidem, qui eum et eius philosophiam valde vituperent, immo refutent atque despiciant
totam e.g. illi, qui Neopositivistae nominantur.
Quod autem de rebus technicis praedixit, se verum praebuit, quod ad earum effectus pertinet noxios.
De quorum pericula admonuit, quibus fieri possit, ut genus humanum se ipsum perdat, praecipitet, exstinguat.
Notissima est eius epistula quoque anno MCMXLVII prolata, quae de humanismo agitur.
https://de.wikipedia.org/wiki/Brief_%C3 ... smus%C2%ABQua de causa id ipsum invenitur, quod invenitur, nec potius nihil? Ea est quaestio.