Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc LXIII annos

Beitragvon marcus03 » Do 11. Apr 2024, 09:29

Robertus/Bob Dylan canticulorum compositor et lyricus Americanus
primum in scaena publica et aperta apparet cantor Neoeboraci.
Natus est a.d. IX Kal. Iun. anno MCMXLI in civitate Minnesota
Anno MMXVI litterarum praemio affectus est Nobeliano.

Disturbationem esse patior. Sed certus non sum, an me patiatur illa.

Qui occupatus non est in nascendo, in moriendo est occupatus
.

Ibi non sis oportet, ubi non est locus tuus.


Puto instinctum esse id, quo efficitur, ut homo summi ingenii fiat ingeniosus.


Vita est mendacium maius aut minus, sed ea ipsa est talis,
qualem desideremus.


Qui nihil possidet, nihil amittat licet.


Homines raro agunt id, cui credunt, Agunt, quod commodumst cuiusque se paenitet eo facto.


Qui nimis properat, praeterit multa, quae videat oporteat.


Noli reprehendere, quod intellegere non possis.

Heros est ille, qui intellegit, quod praestitit, id, quo sibi libertas sua contingat.

Nemini confido, ne naturae investigatoribus quidem.


Mirumst homines, qui una dolorem patiantur, inter se firmius esse coniunctos hominibus contentissimis.


Quid quidem pecunia sibi postremo vult?
Homo felix est, si sibi agere licet, quod placet lecto relicto, dum eum petat iterum.


Eodem tempore amore captum teneri et sapientem esse non licet.


Post os quodque pulchrum latet quidem dolor.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11508
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XLIX annos

Beitragvon marcus03 » Fr 12. Apr 2024, 11:21

Josephina Baker saltatrix, cantrix, actrixque Americana, quae nata est Freda Josephina McDonald
a.d. III Non. Iun. anno MCMVI in urbe Sancti Ludovici, decedit Lutetiae.
Inter bellum mundanum secundum eorum erat, qui invasoribus Theodiscis resistebat,
et simul virium militarium Francogalliae liberae.

Per vitam omnem saltabo. Saltatione exeunte mori velim fatigata.


Pecunia multos amicos comparare potes, inter quos quidem nullus est, qui dignus sit pretii soluti.


Multae feminae suae famae consulunt bonae, beatae fiunt aliae.


Ars amoris genus elasticus.

Res, quas diligimus, semper apud nos remanent
inclusae cordibus in nostris, dum vivimus.


Mysterium iuventutis fontis in eo positumst, quod cogitamus iuvenum more.

Duas amo res : patriam meam et Lutetiam

Omnes homines alter cum altero vivat licet, si volunt.

Numquam requiesco, septimanam extremam duco tempus perditum. Matri semper laborandumst.

Quae somniantes desideramus non prius assequi poterimus, quam expergefacti erimus ex iis.

Revera numquam fui nuda. Vestimentis tantum non eram induta.

Longa est via ab aure ad cor, longior quidem est via est ad manus auxilium ferentes.


Deus care, qua de causa nos omnes non creasti eodem cum cutis colore? Omnia essent tanto faciliora!

Quod in femina colore albo est honestum, in femina coloris nigri putatur peccatum.

Mihi regis filius non opusst. Sum Josephina Baker!
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11508
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc annos

Beitragvon marcus03 » Sa 13. Apr 2024, 09:30

Ioannes de La Fontaine scriptor Francogallus obit Lutetiae.
Natus est a.d. VIII Id. Iun. MDCXXI in civitate Château-Thierry, quae sita est ad Matronam.
Qui innotuit fabulis sibi compositis.

Periclitaris, ne quid amittas, si plus tibi parere cupias.

Res minima quaeque tibi olim usui sit licebit.

Ex opere cognoscitur artifex.

Fieri non potest, ut homini cuique tribuas suum.

Molliter loqui nulli est damno.

Clementia plus assequeris quam violentia et ferocia.

Temporis alis tristitia evanescit.

Qui lupus est, se praebeat lupum! Ea est res certissima, dum vivit.

Victor superbus quisque suum praeparat casum.

Fatum nos saepe opprimit in viis, in quibus ire coepimus ad fugiendum illud.

Homo quisque propensus est ad credendum, quod metuit aut desiderat.

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11508
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XXXVIII annos

Beitragvon marcus03 » So 14. Apr 2024, 10:00

Simone Lucie Ernestine Marie Bertrand de Beauvoir scriptrix, philosopha,feminista
Francogalla decessit Lutetiae, qua in urbe eadem nata erat a.d. V. Id. Ian. anno MCMVIII.
Quae ad existentialismi fautrices pertinet.
Innouit libro, qui inscribitur SEXVS ALTER, anno MCMXLIX prolatus.
Quam cum illo philosopho Ioanne Paulo Sartre vixisse constat.

Homo animal est sermone praeditum. Qui suum animum et mores corrumpi sermone semper sinet.

Vir feminae praesentiam petit non ut fruatur ea, sed ut se fruatur ipso.

Femina timorem inicit mater, qua ex causa se in matrimonio summa laude efferri et subigi opus erat.

In religione, quae carnem devovet, femina diaboli esse videtur temptatio omnium horribillima.

Non est finis perspicuus inter frigiditatem ipsam et voluntatem feminae, ut frigida sit.

Mater quaeque imaginatione impletast, ut proles sua heroem sit futurus.

Cum feminam viro inferiorem non esse putem, item non puto eam viro natura esse superiorem.

Feminae combustae sunt nulla ex causa alia quam quod pulchritudine erant magna.

Coniugium genus insidiarum omnium est periculosissimum.

Nubere feminae est, amatorem sibi sumere luxuriast.

Femina ager et pascuum, sed eadem est Sodom et Gomorrha.

Nullus vir femina esse vellet, sed vir quisque feminas esse cupit.

Duo amantes, qui omnibus in rebus consentiunt, mortui iam sunt. Taedio pereunt.

Aliorum amores semper minime comprehendimus.

Homo amore captus se praebet eum, quem esse oporteat.


marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11508
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCLXVI annos

Beitragvon Zythophilus » So 14. Apr 2024, 22:14

Rhinoceros moritur bene notus nomine Clara
nec fera Londinium linquere uiua potest.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16940
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DLXXIV annos

Beitragvon marcus03 » Mo 15. Apr 2024, 08:56

Leonardo da Vinci pictor, sculptor, archetectus, anatomus, vir ingeniosus, philosophus
in lucem in Anchione.
Obiit a.d. VI Non. Mai. anno MDXIX in Francogallia.
Qui inter inclutissimos doctores universales habetur omnium temporum.

Scientia proles peritiae.

Simplicitas summus perfectionis gradus.

Ubi spes mortuast, incipiunt devotiones.

Qui praestare non potest, quod vult, ei agendumst, quod potest.
Nam id velle, quod non potest, stultitiae est.

Homo animal oculis praeditum, imago sibi opus est.

Cave doctrinas eorum, qui se futura praedicere posse putant, quorum consilia
non confirmantur peritia.

Qui uno die dives fieri vult, anno post ad supplicium trahetur.

Summa omnium voluptas in cognitione positast.

Tempus veniet, quo iniuria bestiis illatae eodem modo punientur ac iniuriae homini illatae.

Quantum venustatis cor recipit per oculos!

Veritas semper filia temporis tantum erat.

Non prius nos aliquid amare aut odi licet, quam non ignoremus, quid sit.

Amor cognitionis filia; amor eo ardentior est, quo profundior est cognitio.

Scientia vera ex corde oriundast.

Beatitudo eo continetur, ut rectum reperiamus modum in vita, quae propensa est ad immodestiam.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11508
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCMLI annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 15. Apr 2024, 17:18

Arx Iudaeorum Romanis ardua capta est
cumque suis fortes hic cecidere uiri.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16940
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CDLXXXII annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 15. Apr 2024, 21:39

Callidus in Tuscis Leonardus Vincius ortus,
artificem nullus quem superauit homo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16940
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MCMLV annos

Beitragvon Zythophilus » Di 16. Apr 2024, 06:16

Marcus Otho sica Brixelli se necat ipse;
sic breuiat regnum proelia acerba timens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16940
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXCVI annos

Beitragvon marcus03 » Di 16. Apr 2024, 10:30

Franciscus Josephus de Goya y Lucientes pictor et graphicus Hispanicus obit in Francogallia.
Natus est a.d. III Kal. Apr. anno MDCCXLVI.


Cum ratio capitur somno, daemones expergefiunt.

Imaginandi vis ratione carens res parit horrendas.

Altera cum altera coniuncta artem pariunt veram et miracula creant.

Si artifex semper iustis imperantibus tantum opera pariant sua, quo tempore habeant,
quod pariant illa ?

Ratione dormiente monstra nascuntur.

Etsi naturae imitatio et difficilis et laudabilis est, si artifici contingit, et ille dignus est, qui laudetur,
qui longe remotus ab illa oculisque formas inveniat, quae adhuc in eius imaginatione tantum permaneant.

Nemo se novit ipsum.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11508
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LX annos

Beitragvon Zythophilus » Di 16. Apr 2024, 20:41

Quae sita Vindobonae est, celsissima turris aperta,
e qua Danubii flumina lata uides.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16940
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc X annos

Beitragvon marcus03 » Mi 17. Apr 2024, 15:17

Gabriel José García Márquez scriptor et diurnarius Columbianus obit in Mexiconis capite
annos LXXXVII natus.
Qui ad realismum pertinet, qui magicus appellatur.
Inter alios innotuit libro, qui inscribitur C ANNI IN SOLITVDINE PERACTI.
Nobis nullus est mundus alius, in quem emigremus liceat.

Cogitans Deum esse eodem modo sollicitor ac cogitans non esse illum.

Vita non est id, quod evenit, sed id, cuius sumus memores.

Mysterium senectutis pulchrae in more positumst, quo utimur solitudine cum dignitate.

Nemo tuis dignus est lacrimis et ii, qui digni sint illis, numquam efficient, ut lacrimas profundas.

Te non diligo, quod es, qui es, sed ea ex causa, quod sum, qui sum, cum tecum sum.

Amicus verus est ille, qui manum capiens cor tangat tuum.

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11508
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DXXXVII annos

Beitragvon Zythophilus » Do 18. Apr 2024, 06:34

Laureaque imposita est tibi, Celtis docte, corona
et rex te decorat laude, poeta, potens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16940
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc LXIX annos

Beitragvon marcus03 » Do 18. Apr 2024, 10:49

Albertus Einstein physicus theoreticus Helvetico-Americanus originis Theodisci obit Princetonae.
Natus est prid. Id. Mart. anna MDCCCLXXVIII Ulmae.

Ad id non sumus nati,ut homines fiamus felices, sed magni pretii.

Id studere, ut fiat iustitia socialis, res omnium est pretiosissima.

Natura nobis hoc dedit donum pulcherrimum: spectandi et comprehendendi gaudium

Ubi amor, nihil est molesti.

Imaginandi vis maioris est momenti scientia, cui sit finis.

Sunt vivendi genera duo tantum: alterum, quasi nihil sit miraculum, alterum, quasi omnia sint miracula.

Prudens est ille. qui difficilia dicit verbis usus simplicibus.

Res omnium optimae non sunt illa, quae emi liceat.

Si homines de iis rebus tantum loquerentur, quas intellegunt, mundus quiete magna esset plenus.

Mundo non sunt periculo qui sunt mali, sed qui mala fieri patiuntur.

Id stude, ut accipias, quem ames, ne amare debeas, quem accipere potes.

Initio omnes cogitationes ad amorem pertinent. Postea amor omnis ad cogitationes pertinent.

Cognitio meae vitae gravissima est eo continetur, quod vivimus in universo amanti.

Ea,in quibus rationes nostrae ad irritum cadunt, appellamus casus.

Deus aleam non iacit.

Casus Dei modus est, quo sibi contingit, ut non cognoscatur.

Beatitudo est id, quo efficitur, ut leniter rideamus, quo metus, sollicitudo, incertitudo depelluntur,
quo ad animi tranquillitatem perveniamus.

Si vitam agere vis beatam, eam coniunge cum eo, quod petis, nec cum hominibus vel rebus.

Facilius est plutonium radios emittens remotu quam malum in homine situm.

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11508
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXLII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 19. Apr 2024, 10:58

Carolus Robertus Darwin naturae investigator Britannus domi obit in comitatu KENT.
In lucem editus est prid. Id. Febr. anno MDCCCIX in oppido Shrewsbury apud Viroconium sito.
Quem inter naturae investigatores esse omnium temporum gravissimos quis non ignoret?

Quicumque unam horam temporis, quae sibi est, perdere audet, adhuc non cognovit,
quam pretiosa sit vita sua.

Natura nos semper mendaciis onerabit, quotienscumque poterit.

Initii mysterium rerum omnium a nobis solvi non potest.
Quod ad me attinet, contentus esse debeo, cum agnosticus maneo.

Profecto in dubio sum, humanitas virtus sit naturalis an innata.

Noli umquam amico uti eo, quem revereri non possis.

Ad summos mores pervenerimus, ubi cognoverimus nos cogitationibus potiri posse nostris.

Nihil in vitae historia constantior est mutatione.

Mathematicus instar est caeci, qui in conclavi obscuro felem quaerit nigram, quae non adest.

Nemo nisi morus experimenta non facit.

Homini similes bestiae percipiunt gaudium doloremque, felicitatem miseriamque;
iisdem animi motionibus capiuntur ac nos ipsi

Origo nostra fons mali cuiusque. Diabolus speciei simiae est avus noster.

Tempus additamentum est gravissimum in vitae praecepti.

Animalium omnium amor virtus humana est generosissima.

Vita omnis animata id studet, ut adeo augeatur, dum cibus, qui suppeditet, non iam sufficiat.

Nihil exspectantibus nec suspicantibus observatio contingit nulla.

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11508
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 50 Gäste

cron