Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc CCLXV annos

Beitragvon marcus03 » So 29. Aug 2021, 08:31

Bellum septem annorum a rege Frederico II suscitatur Saxonia oppugnata.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9636
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCLXV annos

Beitragvon marcus03 » So 29. Aug 2021, 08:31

Bellum septem annorum a rege Frederico II suscitatur Saxonia oppugnanda.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9636
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCXXVII annos

Beitragvon marcus03 » Mo 6. Sep 2021, 06:57

Imperator Theodosius Magnus duabus partibus imperii Romani unitis monarchus fit.
Menses IV tantum imperat. Quo mortuo imperium iterum dividitur.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9636
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LXVI annos

Beitragvon medicus » Di 7. Sep 2021, 07:36

Communi officio militari virorum introducto exercitus foederalis in Austria conditur.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5779
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc XX annos

Beitragvon marcus03 » Sa 11. Sep 2021, 09:08

Turres geminae Centri Commercii Mundani insidiis tromocraticis oppugnatae omnino destruuntur Neoeboraci.
Qua calamitate milia fere tria hominum perimuntur.
Per duo aeroplana alia insidiae fiunt, quorum alterum in ministerum defensionis mittitur, alterum
in Pennsilvania prohibetur, ne damnum efficiat quam maximum.
Quo ex tempore orbis locum etiam periculosiorem factum esse nemo negaverit. :(
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9636
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Abhinc centum annos

Beitragvon consus » So 12. Sep 2021, 09:45

Anno Domini MCMXXI pridie Id. Sept. natus est in urbe Leopoli Stanislaus Lem, excellentissimus scriptor Polonus. Mortuus et sepultus est Cracoviae anno MMVI. Monumentum ornatum est hac inscriptione
FECI QUOD POTUI
FACIANT MELIORA
POTENTES

https://de.wikipedia.org/wiki/Datei:Gr%C3%B3b_Stanis%C5%82awa_Lema.jpg
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14183
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Abhinc XX annos

Beitragvon Tiberis » So 12. Sep 2021, 14:38

@ 9/11
die illius cladis anniversario nonne operae pretium est carmen excellentissimum in memoriam revocare, quod Gerardus Allesch (vel Alesius) poeta ingeniosissimus XX abhinc annos de ruina turrium geminarum composuit?
ecce:



Turrium moles ruit alta perque
aethera immensum volat atra nubes
territans caelum gemina ruina
flammivomenti.

Grandia et dudum monumenta dicta
gaudium et splendor populo superbo
haec iacent – heu – milibus atque fiunt
grande sepulcrum.

Hoc stupet mortale genus per orbem
et stupet mundus nova monstra totus
stant stupore omnes oculosque multos
lacrima rumpit.

Lacrimant multi: simul ira fervet
saeva tam diro sceleri ut sit ultor
illico praesto: properant: iuvat quid
bella movere?

Profuit numquid potuisse magnum
Lydio regi superare regnum?
Pythio num consilio videtur
arma parare?

Mediae prosunt populis quid arma?
Nonne Dareum impulit error asper
magnus ut vellet celeberque parvos
frangere Graecos?

Ira quod suasit properata mensque
et dolor numquam poterit iuvare.
Effero numquamque furore iusta
poena petetur.

Vis vocabit vim: ratione recta
semper, o gens, iustitiam colatis
atque recto consilio, deosque
poscite pacem!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11095
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Willimox » So 12. Sep 2021, 14:58

Revertor ad Stanilaus Lem, scriptorem excellentissimum.

Mihi iuveni legenti magni momenti esse videbatur illa ficta recensio, quae inscribitur „Non Serviam“: Creator mundi artificialis et hominum, perfectus in scientia et experimentis, observat creaturas suas – sine misericordia, sine crudelitate, sed maxima indifferentia. Quasi ut deus in deismo theoria descriptus. Homines observantur et audiuntur. Quae sentiunt? Quae credunt de statu suo? Quid cogitant de inventore et creatore mundi et vita sua?

Lem, Stanislaw:
Die vollkommene Leere. „Non serviam“. Frankfurt 1990, 210 -235.
Auch in: Hofstadter, Douglas R., Dennett, Daniel C.: Einsicht ins Ich. Stuttgart 1987, 285-303.
http://themindi.blogspot.com/2007/02/ch ... rviam.html

Bild

Stanislaw Lem 1970 in seiner Bibliothek
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Senator
 
Beiträge: 2698
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: Abhinc MDCCXIV annos

Beitragvon medicus » Do 16. Sep 2021, 09:26

Imperator Romanus Flavius Valerius Severus obiit.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5779
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc DCCCXLII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 17. Sep 2021, 08:47

Abbatissa et mystica Hildegard Bingensis obiit annos LXXXI nata in claustro Ruperti Monte apud
Bingium sito. Quae his diebus hoc in foro mystica nostra auctrice apparuit. :)
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9636
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCMXXV annos

Beitragvon marcus03 » Sa 18. Sep 2021, 09:06

Imperator crudelis Domitianus necatur.
Quo mortuo cum Nerva aetas imperatorum adoptatorum, qui dicuntur, init.
Domus regia Iuliana- Claudiana esse desinit.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9636
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XXX annos

Beitragvon marcus03 » So 19. Sep 2021, 08:54

In Austria corpus mortui medicatum et congelatum illius "Oetzii" a coniugibus Norimbergensibus invenitur
in "depascendi valle" in Alpibus sita.
Mortuus annis fere MMMCCC ante Christum natum vixisse dicitur.
Aetate annorum fere XLVI occisus perisse aestimatur.
Illi coniuges modo annis XIX post praemium euronum milium CLXXV acceperunt controversia longiqua composita.

https://www.google.de/search?q=%C3%B6tz ... m=isch&sa=
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9636
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXXVII annos

Beitragvon Tiberis » Mo 20. Sep 2021, 13:01

Mortuus est Henricus Hoffmann medicus et poeta, qui librum illum iucundissimum ediderat , qui inscribitur "de Petro hispido ac piloso". Variis fabulis pueros monuit, ne parentum praecepta neglegerent...
ecce fabula de Caspare sorbitionem recusante: (metris antiquis scilicet neglectis)



Hic Caspar est, firmissimus
qui erat et pinguissimus.
Opimas bucculas habebat,
libenter suum ius sorbebat.
Sed heu, repente reclamavit
et ius sorbere recusavit:
„Ius meum numquam iam sorbebo,
ab iure posthac abstinebo.“


Sequente die macrior
fit ille et infirmior.
Qui tamen denuo clamavit
et iterum ius recusavit:
„Ius meum numquam iam sorbebo,
ab iure posthac abstinebo. »

Heu, tertio videmus illum
exilem iam et imbecillum.
Sed ubi rursus ministratur
ius, voce magna reclamatur:
„Ius meum numquam iam sorbebo,
ab iure posthac abstinebo.“…


Vae, quarto die similis
est Caspar fili tenuis.
Pondo semunciam valebat
et quinto mortuus iacebat.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11095
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon medicus » Mo 20. Sep 2021, 14:25

Salve Tiberi, hunc librum valde diligo et liberis saepe legi et recitavi. Filia autem adulta mihi interdixit, ne hunc librum nepoti legerem, quod non responderet educationi hodiernae. :roll: Quid sentis?
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5779
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Tiberis » Mo 20. Sep 2021, 15:14

non ignoro esse, qui hunc librum vehementissime reprehendant, sed istorum voces ne flocci quidem facio.
nonne iidem homines omnes fere fabellas narrari volunt vetare, in quibus aliqua appareat crudelitas? Quot milia puerorum tales fabellas legebant audiebantve neque ullum ex iis capiebant damnum.
immo liber de Petro hispido laudandus mihi videtur esse et dignus, qui a pueris legatur. nam legimus bestiolas non esse cruciandas (> fabella de Frederico, puero pessimo), homines de colore suo non esse deludendos, pericula pueris non esse neglegenda eqs.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11095
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 6 Gäste