Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon mystica » Sa 10. Feb 2024, 11:20

.
Zuletzt geändert von mystica am Do 29. Feb 2024, 11:55, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1989
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Abhinc MCCXCIV annos

Beitragvon Zythophilus » So 11. Feb 2024, 06:32

Gregorius moritur Romanus papa secundus,
quo data Germanis sancta iubente fides.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16924
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXXIV annos

Beitragvon marcus03 » So 11. Feb 2024, 08:38

Ioannes Georgius Gadamer philosophus Theodiscus nascitur Marburgi.
Decessit a.d. III Id. Mart. anno MMII Heidelbergae.
Innotuit opere, quod inscribitur WAHRHEIT UND METHODE, quod prolatum est anno MCMLX.

Homo, si beatus est, omnibus adest.


Televisio catena servilis, qua homines moderni ligati tenentur.


Sunt quaestiones, ad quas responsa homines poscunt, sed inveniunt nulla.
Superstitionis est credere illas quaestiones scientia progrediente sublatum iri.


Educatio est se educare, humanitas se scientia excolere ipsum.


Esse, quod intellegi possit, lingua est.

Disputationis cuiusque fundamentum est paratum esse ad patiendum, ut alter dicat victor.


In republica versari semper in eo positum erat, ut sint,quibus potestas sit, quam quidem occultent.

Quo plus temporis praeterierit, eo magis perspicuum erit, quid quaedam res sibi revera velit


Historia mundi est ille liber magnus et obscurus et opus collectum praeteritorum linguis compositum de mente humana, cuius verba intellegenda sunt.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11488
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCMLXXXIII annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 12. Feb 2024, 01:42

Filius Augusti est a matre Britannicus ortus,
cui genitor Caesar Claudius ipse fuit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16924
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCXV annos

Beitragvon marcus03 » Mo 12. Feb 2024, 09:20

Carolus Robertus Darwin rerum naturae investigator nascitur in vicinitate Viroconii.
Obiit a.d. XIII Kal. Mai anno MDCCCLXXXII.

Quaecumque naturae contradicunt, non permanebunt.

Observatio quaeque nova indiget suspicione.


Admiratio ex re necopinata composita est cum quadam voluptate et assentiendi animo.

Mathematicus vir est caecus, qui in conclavi obscuro felem quaerit atram,
quae non adest.


Non species fortissima supererit nec prudentissima, sed potius ea, quae maxime parata est ad mutandum.


Profecto in dubio sum, humanitas sit virtus naturalis an innata.


Numquam ullius amicitiam iunxeris, quem revereri non possis!


Ad summum culturae ethicae gradum pervenimus, cum cognoscimus nos cogitationibus potiri posse.


Origo nostra omnium malorum fons. Diabolus simiae specie avus est noster
.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11488
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXLI annos

Beitragvon marcus03 » Di 13. Feb 2024, 10:06

Guilhelmus Richard Wagner componista, scriptor, spectaculorum praefectus,
musicorum moderator obit Venetiae annos LXIX natus.
Natus est a.d. XI Kal. Iun. anno MDCCCXIII Lipsiae.
Cuius dramata musica quotannis in urbe Bayreuth in Franconia superiore sita edi constat mense Augusto.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11488
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DCCCXCIV annos

Beitragvon Zythophilus » Di 13. Feb 2024, 13:01

Romuleae praesul decessit Honorius urbis:
Huius is honorati nominis alter erat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16924
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc LXXIX annos

Beitragvon Tiberis » Di 13. Feb 2024, 15:29

Dresda venusta ruit scelerato perdita ab hoste.
Civibus infandus fit dolor – heu – miseris.

:(
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11876
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc MDCCLV annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 14. Feb 2024, 09:18

Morte Valentinus rapitur patronus amantum:
Nos dare uirginibus dona rosasque iubet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16924
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon mystica » Mi 14. Feb 2024, 12:35

.
Zuletzt geändert von mystica am Do 29. Feb 2024, 11:55, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1989
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Abhinc LXXXI annos

Beitragvon marcus03 » Mi 14. Feb 2024, 14:41

David Hilbert mathematicus Theodiscus inclutissimus obit Gottingae annos LXI natus.
Qui unus ex mathematis aetatis novissimae est gravissimus.
In lucem editus est a.d. X Kal. Feb. anno MDCCCLXII Regiomonti.

Ecce problema, solutionem quaeram.
Quam cogitatione sincera reperire potes. Nam in mathematica non invenitur illud IGNORABIMUS.


Gravitas cuiusdam operis in re ratione investiganda positi ex eo cognoscitur, quanta opera priora eo reddantur supervacua.


Artem mathematicam agere eo continetur, ut casum singularem reperiamus,
qua omnia contineantur ad eum reddendum communem.


https://de.wikipedia.org/wiki/David_Hilbert
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11488
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCXLIII annos

Beitragvon marcus03 » Do 15. Feb 2024, 13:31

Gotthold Ephraim Lessing poeta aetatis eruditae obit Brunsvigiae.

Sapiens nullum aestimat ludum, in quo fortuna regnat.

Quod ne ammittas, non times, te possidere nec desiderare tibi numquam persuasisti.

Incitamentum est pulchritudo in motu versans.


Homo summa misericordia plenus homo est optimus


Ea, ad quam rerum naturae investigatio posteremo spectat, veritas est.
Ea, ad quam postremo spectant artes, voluptas.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11488
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LXXX annos

Beitragvon Zythophilus » Do 15. Feb 2024, 22:27

Candida Mars saeuus diuastat tecta Casini,
qua pia adorauit te, Benedicte, cohors.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16924
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DXXVII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 16. Feb 2024, 10:27

Philippus Melanchthon humanista, reformator, scriptor theologicus Theodiscus nascitur in oppido Bretten.
Decessit a.d. XIII Kal. Mai. anno MDLX Wittenbergae.
Cum Martino Luther erat reformationis auctor gravissimus.

Iuvenes recte erudire opus est maius Troiae expugnatione.

Qui Christum habet, habet potestque omnia.

Nullum est dubium, quin docendi et discendi genus vivendi Deo maxime placeat.

Linguae sinceritas et eius forma originalis pulchritudo est.

Liberum esse arbitrium dubitari licet.

Historia Graeca ibi incipit, ubi librorum sacrorum historia finem capit.

O quanto maius est magistrorum munus munere Sisyphi!
Tamen eius labori praemium maius non solvitur!
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11488
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXXXIX annos

Beitragvon marcus03 » Sa 17. Feb 2024, 10:10

Romano Guardini sacerdos Catholicus, iuvenum curator, philosophus theologusque Italianus
nascitur Veronae Romano Michele Antonio Maria Guardini.
Obiit Kal. Oct. anno MCMLXVIII Monachii.
Ex anno MCMLXX Academia Catholica Bavarica praemium tribuit, quod nomen ducit ab eo.
Cuius honoris causa Monachii cathedra creata est, quae ei dedicata est. Quam inter alios theologus
Carolus Rahner obtinuit primus (ab anno MCMLXII).

Non de Deo cogitare debemus, sed a Deo incipientes.
Qui est principium absolutum, post quod nihil peti liceat.

Iustus fide vivit, sed utile est eum conscientiam adicere.


Pulchritudo res est ultima, in qua et veritas et benevolentia positae sunt.

Quo diutius vivimus, eo clarius videmus res omnium simplicissimas esse res vere magnas.


Nihil humani maturescit sine patientiae virtute.


Qui hominem reddere vult meliorem, eum primo reverentia afficere debet.


Tempus pecunia est- vix verba sceleratiora ori humano exciderunt.
Veneno atroci similis ista mentis habitus invasit sanguinem nostrum.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11488
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 14 Gäste