Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Mo 26. Feb 2024, 14:16

Victor-Maria Vicecomes Hugo scriptor et vir civilis Francogallus nascitur Vesontione.
Obiit a.d. XI Kal. Iun. anno MDCCCLXXXV Lutetiae.
Multi Francogalli eum ducunt auctorem omnium maximum cum Voltaire, Moliere Balzacque.l
Qui partim ad realismum pertinet, partim ad aetatem Romanticam. Composuit carmina, fabulas romanenses, dramataque. Compluries legatus erat aut senator.
Quis est, quin eius opus, quod inscribitur CAMPANATOR ECCLESIAE NOSTRAE DOMINAE et anno MCMLVI
in pelliculam conversum est illo Antonio Quinn et illa Gina Lollobrigida partes agentibus primas.

Beatine sumus, cum simus boni, an boni sumus, cum simus beati?


Risus sol est, quo hiems e ore humano depellitur.

Philosophia cogitationis microscopium.


Verba blande laudantia oscula sunt per velamen data.


Somnio carere non possumus, si res futuras formare volumus.

Religio nihil quidem est aliud nisi umbra, qua cosmos afficit intellegentiam humanam.


Deus feminas reddit pulchras, venustas diabolus.

Scientia conscientia carens homini summo est periculo.

Hominibus non robur deest. Quibus deest voluntas.

Nihil est pulchrius nisi amari, amari sui ipsius causa vel potius: quamquam sumus, qui sumus.

Si nullus iam esset, qui amaret, sol exstigueretur.

Conscientia humana Dei cogitatio.

Fieri non potuit, ut Deus nos crearet alii rei quam ut animo ardentissimo amemus.

Desiderium amoris nos aliquo ducentis desiderium humanum est mirum.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11533
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Di 27. Feb 2024, 11:46

Liz Taylor actrix Americana nascitur Elizabeth Rosemond Taylor Londini.
Decessit a.d. X Kal. Apr. anno MMXI in urbe, quae nomen ducit ab Angelis et in California sita est.
Gloriam sibi iam peperit puella. Quam olim partes Cleopatrae Josepho L. Mankiewicz scaenarum dispositore egisse quis ignoret, quae pellicula anno MCMLXIII prolata est .
Quam viris septem nupsisse constat, unum ex iis bis, illum actorem Richardum Burton.
Coniugium secundum menses IX tantum duravit, primum annos X.

Amor, qui reverentia caret, permanere non potest.

Femina semper agit, quod vir cupit, si petit, quod desiderat ipsa.


Contenta sum, si meum coniugium proximum diutius permanebit quam tempus, a quo
iogurto uti cibo non iam oportet.

Cui rei pecunia usui est nisi efficiendo, ut mundus reddatur melior.

Etsi Deo placuit feminam rugas ducere debere, qua de causa ei non placuit rugas fieri in plantis?

Mihi corpus est feminae, sed puellae animus.

Nihil est peius quam scire amico bono auxilium ferri non iam posse.

Amor mihi est alimento ad iuventutem conservandam:


Nullum maritum mihi umquam tanto erat odio, ut ei adamantes, quos mihi dederat dono, redderem.


Nullorum virorum concubina fui nisi eorum, quibus nupseram. Quot feminis hoc dicere licet?

Amicos veros cognsocimus, cum flagitio sumus implicati.

Nihil aliud video multo mane speculum inspiciens nisi faciem, quae lavanda est.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11533
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCXLIV annos

Beitragvon marcus03 » Mi 28. Feb 2024, 15:03

Edicto "Cunctos populos" Thessalonicae edito imperatores Theodosius I., Gratianus, Valentinianus
religionem Christianam Romanam-Alexandrinam reddunt rei publicae religionem.


https://de.wikipedia.org/wiki/Edikt_Cunctos_populos
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11533
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc X annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 28. Feb 2024, 20:44

Papalis ueteri est Bendedicto regia licta
pontificemque parant inde creare nouum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16952
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CLXIV annos

Beitragvon marcus03 » Do 29. Feb 2024, 11:26

Guilhelmus Bruno Lindner theologiae professor furtorum convictus condemnatur.
Qui manuscripta abstulerat ex bibliothecis publicis.
Annos VI in aedificio captus tenetur, in quo labores subire debet.
Decalogi praecepti septimi oblitus esse videtur.

Obiit a.d. XVII Kal. Iun. anno MDCCCLXXVI Lipsiae annos LXII natus.
Puer casu gravi vulneratus diu lectum relinquere non potuit.

https://de.wikipedia.org/wiki/Wilhelm_Bruno_Lindner
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11533
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMCXCIX annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 1. Mär 2024, 08:14

Militibus Sullae saeuis capiuntur Athenae
quasque urbs diues habet, diripiuntur opes.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16952
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc XCVII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 1. Mär 2024, 09:46

Harrius Belafonte cantor, actor, oblectator Americanus nascitur Neoeboraci Haroldus Georgius Bellanfanti.
Obiit ibidem a.d. VII anno praeterito.
Quem pro civium iuribus fortiter pugnasse et nuntium fuisse constat instituti, quod appellatur UNICEF.

Huius temporis morbus omnium pessimus est aviditas, non AIDS nec Ebola nec fames.


Si nobis contigerit,ut genus humanum aviditate liberemus, et omnia cetera sanare poterimus.

Dum fames exstabit, pax non erit.


Mihi anni triginta opus erant, ut inclutus redderer nocte una peracta.


Ut servitus abrogata sit, tamen rassismi venenum nos debilitans adhuc efficax esse non desiit
nec pugna finem cepit.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11533
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XCIII annos

Beitragvon marcus03 » Sa 2. Mär 2024, 11:26

Michail Sergejewitsch Gorbatschow vir civilis Sovieticus nascitur Priwolnojae,
quod oppidulum in Russia situmst.
Decessit a.d. III Kal. Sept. anno MMXXII Moscoviae. Annos VI praefuit partibus Communisticis
et annos fere II rei publicae Unionis Sovieticae.
Anno MCMXC ei Pacis praemium Nobelianum attributum est.
Quo auctore et permittente communismus Sovieticus sublatus est ....

Nos omnes vectores sumus in nave nomine terrae nec patiamur licet eam destructum iri.
Nulla erit arca Noae altera.

Qui sero aderit, vita punietur.


Non Perestroica Unio Sovietica deletast, sed ab eius adversariis.


Quod sum vel fui,historici olim iudicare debebunt.
Nihil scio nisi hoc: Ei, quem Deus diligit, occasiones dat magnas,
sed eundem temptat modo praesertim duro.


Iesus erat socialista, primus, qui vitam pro hominibus omnibus meliorem adipisci volebat.


De pace cogitare est de liberis cogitare.

Aut solutionis es pars aut problematis. Optavi illam partem.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11533
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XLXIX annos

Beitragvon marcus03 » So 3. Mär 2024, 10:04

Therese Giehse actrix et cabarettista Theodisca nascitur Therese Gift Monachii tertio die ante
diem natalem septuagesimum et septesimum.
Quae cum Helena Weigel habetur notissima et optima interpres operis Bertholdi Brecht.
Innotuit partibus primis, quas egit in spectaculo MATER COURAGE ET EIUS LIBERI.
Eadem partes egit primas illius Clarae Zachanassian in spectaculo VETERIS DOMINAE VISITATIO
a Frederico Duerrenmatt composito et primum anno MCMLVI Turici exhibito.
Ad hoc in televisione innotuit serie FABULAE MONACHENSES cum illo Guenther Maria Halmer, quae series
ante annos L transmissa est in Germania. In qua egit partes cuiusdam anus, quam pecuniae cupidus
mansione depellere non desiit.
Illa series praemio, quod nomen ducit ab Adolfo Grimme, affectumst anno MCMLXXVI.

Revera pigrissima sum, immo sum homo summae pigritiae. Quodcumque feci, numquam industria
adducta feci, sed studio.


Vita quidem mutatio. Res mutantur, homines, modus, quo inter se utuntur.
Nihil rigescere patiamur oportet. Non sunt leges, quibus aliis utimur, non sunt responsa ante data.


Scaenas disponere virorum non est. Feminae saepe multo meliore ingenio praeditae ad illas disponendas.

Qui manus lavat suas inter innocentes, simulatione siccas eas.


Primo homines vitam calcant tuam,
tum culum calcant tuum.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11533
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXCII annos

Beitragvon marcus03 » Mo 4. Mär 2024, 13:44

Ioannes-Françiscus Champollion linguarum investigator Francogallus obit Lutetiae
annos XLI tantum natus.
Innotuit illis litteris sacris perspiciendis, quae HIEROGLYPHAE appellantur, illo usus SAXO ROSETTANO.

Animi ardor vita est vera.


Deus mundum creavit et proposuit eum disputandum.


Nati non sumus, ut alterorum fiamus iudices, sed amici.

Scriptura hieroglypharum summa est disturbatione vera; nihil est in loco, quo esse oportet.
omnibus deest proportio; res natura inter se maxime oppositae iuxta se positae et coniunctae sunt
more horribili.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11533
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXX.annos

Beitragvon marcus03 » Di 5. Mär 2024, 09:42

Carolus Josephus Ericus Rahner theologus et sacerdos Catholicus Theodiscus
nascitur Friburgi, quae urbs in Brisgovia sita est.
Obiii a.d.III Kal. Apr. anno MCMLXXXIV Oeniponti.
Imprimis docuit Oenoponti t Monachii.
Qui cum Iosepho Ratzinger et Ioanne Kueng inter theologos Theodiscos saeculi vicesimi habetur
gravissimos. Pertinet ad theologiam, quae kerygmatica appellatur.
Erat illorum peritorum, qui Concilium Vaticanense secundum adiuvaverunt consultores.
Cum aliis opus dogmaticum edidit, quod MYSTERIUM SALUTIS appellatur.
Olim et discipulus erat philosophi Martini Heidegger, a quo motus est sua in cogitandi ratione.
Creavit illam theologiam transcendentalem, quae posita est in empeiria trancendentali.

Orationem montanam nullus homo intellegere potest nisi is, qui de se ipso dubitare audet toto,
i.e. de se ipso nec de ceteris nec de hoc aut illo, quod ad se pertinet.

Virtus cottidiana illa est spes, qua usi agimus,quod fieri potest, et confisi Deum efficere posse,
quod non fieri putemus.


Credere est per vitam omnem pati Deum comprehendi non posse.


Deus non est - Deo gratias, id, quod plurimi omnium homines eum esse imaginantur.


Christiano fideli mors est idem ac se dimittere in manus Dei vivi.


Deus nos de se ipso certiores facere vult, suum caritatem, quae est ipse, profundere.
Omnia cetera inveniuntur, ut hoc unum fieri possit : caritatis infinitae miraculum aeternum.


Ratio se promovendi omnium molestissima est animum proprium petere suum.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11533
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon mystica » Di 5. Mär 2024, 22:08

Bild
mystica
Dictator
 
Beiträge: 2005
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Abhinc LI annos

Beitragvon marcus03 » Mi 6. Mär 2024, 09:18

Pearl Sydenstricker Buck scriptirx Americana decessit in in oppidulo Danby in Vermont sito.
Nata est a.d.VI Kal. Iul. anno MCMXCII in Virginia occidentali.
Anno MCMXXXVIII litterarum praemio affectast Nobeliano vita rusticorum Sericorum optime descripta.
Eidem annis VI ante praemium Pulitzerianum attributa erat.

Vera vivendi ars continetur res mirificas in rebus cottidianis cognoscendo.

Parvam multi felicitatem praetermittunt frustra manentes magnam.


Morbi animo periculosissimi sunt hi: invidia, odium avaritiaque


Tempus sistere non possumus, sed amori interdum subsistit illud.

Amor, cum magistra fieri coepit, mox in feriis versabitur.

Rene vera solea ferrea felicitatem affert? Multos et miseros equos vidi.

Perfectionis studium nonnullos homines reddit omnino intolerandos.

Hominibus subveniamus oportet, ut paulo minus sint infelices, quam aliter essent.

In amore qui nihil sperat nisi felicitatem, omnino non intellexit, quid sit amor.

Homo quisque non plus amoris tradit, quam accepit puer.

Amor verus est amor erga quendam ille, quem nobis usui fore non speremus.

Fortasse virtus pecuniae optima in eo positast, ut ea usi aliis gaudium afferre possimus.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11533
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XXV annos

Beitragvon marcus03 » Do 7. Mär 2024, 13:39

Stanley Kubrick scaenarum dispositor, pellicularum confector, pellicularum scriptorum auctor,
photographus Americanus obit Londini.
Natus est a.d. VII Kal. Aug. anno MCMXXVIII Neoeboraci.
Cuius pelliculae laudantur propter perfectionem technicam et symbola summi ingenii intellectualis.

Censeo scholas valde peccare, quod id studeant, ut discipulos timore instruant nec
animis inflammandis.


Si satis excellenter de quodam themate loqui potes,
eo potitus esse videris omni.


Terram delere nostram nullius esset momenti, si eam cum cosmi confers magnitudine ingenti.


Homo saeculi vicesimi in naviculo expositus est, quod remis caret, in mari adhuc non explorato.

Si amore eius captus non teneris,quod in pelliculam convertere vis, noli convertere!
Inveniuntur sat pellicularum mediocrium.

Ars observandi ars est pereuns.

Est quiddam in homine, quod res improbat perspicuas et viceversa quiddam, quo aenigmata et
allegoriae attrahantur.


Cum vita inanis et sit, cogor ad inveniendum, ad quid natus sim.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11533
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Do 7. Mär 2024, 14:29

Cave, mi Marce! Aliud "pueri", aliud "liberi" :-)

Censeo scholas valde peccare, quod id studeant, ut liberos timore instruant nec
animis inflammandis.


sic si scripersis, ultro rogabitur, qui fieri possit, ut ipsa schola liberos genuerit.
verbum 'liberorum' semper ad parentes refertur; propius est (a) 'filiis' quam 'pueris'.

vale. :-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6934
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 80 Gäste