Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc XLVII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 1. Feb 2023, 09:36

Werner Carolus Heisenberg physicus Theodiscus inclutissimus obit Monachii.
In lucem editus est Non. Dec. anno MCMI Herbipole.
Innotuit eo, quod "Unschärferelation" appellatur, probans electroni velocitatem et locum,
in quo versetur, simul reperiri non posse.
Quam theoriam protulit anno MMXXVII, quo anno et illud
ESSE ET TEMPUS a philosopho Martino Heidegger compositum publicatum est
et papa Theodiscus nuper defunctus natus est.
Anno MCMXXXII praemio Nobeliano affectus est auctor mechanica quantica, quae dicitur.

Perpauci sciunt, quantum scire opus sit ad sciendum, quantulum sciamus.



https://www.google.de/search?q=werner+h ... &sa=X&ved=

PS:
Werner = Quis-ior (comparativus vocis QUIS) ?? :lol:
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon medicus » Mi 1. Feb 2023, 10:34

marcus03 hat geschrieben:Werner = Quis-ior (comparativus vocis QUIS)

Opusne est instruatur subforum linguae Latinae culinarianae?
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc CXVI annos

Beitragvon marcus03 » Do 2. Feb 2023, 09:24

Dmitri Iwanowitsch Mendelejew chemicus Russicus inclutus obit in urbe Sancti Petri.
Qui elementorum systematis conditor erat non pedens ex collega Theodisco Lothario Meyer.
Tria elementa praedixit nova et adhuc ignota, quae eo mortuo reperta sunt
(Scandium, Germanium, Gallium).
A quo elementum Mendelivii nomen ducit, quod in illius systematis loco centesimo et uno situm est .


Nihil est, quod ne pronuntiem timeam.


https://www.google.de/search?q=mendelej ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DLV annos

Beitragvon marcus03 » Fr 3. Feb 2023, 09:46

Iohannes Gensfleisch, qui Gutenberg appellatur, librorum imprimendorum inventor obit Moguntiae,
qua in urbe saeculo decimo quinto ineunte in lucem fertur editus.

Etiam efficacius plumbo e pyrobolo emisso plumbum litterarum mundum mutavit capsae.


https://www.google.de/search?q=gutenber ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCCCXII annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 4. Feb 2023, 08:09

Septimius Caesar deuictus morte Seuerus,
torrida cui ciui patria Leptis erat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16841
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MDCCCXII annos

Beitragvon medicus » Sa 4. Feb 2023, 10:22

Caracalla et frater Geta patre Septimo Severo mortuo coniuncti imperatores imperii Romani fiunt.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc MMXXIV annos

Beitragvon marcus03 » So 5. Feb 2023, 10:44

Divus Augustus a senatu titulo Patris Patriae afficitur.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMCLXVIII annos

Beitragvon Zythophilus » So 5. Feb 2023, 22:47

Karthago capitur, capiuntur moenia magna.
Mox urbs ante potens nil nisi puluis erit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16841
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc XCI annos

Beitragvon marcus03 » Mo 6. Feb 2023, 09:04

Françiscus Truffaut scaenarum dispositor, actor, pellicularum fabricator Francogallus nascitur Lutetiae.
Obiit a.d. XII Kal. Nov. anno MCMLXXXIV.
Qui erat conditor ad genus pertinens cinematographicum,VAGA NOVA, quae dicitur.
Innotuit pelliculis, quae inscribuntur BASIVERUNT VERBERAVERUNTQUE EUM,
IULIUX ET IACOMUS, BASIA ABLATA, NOX AMERICANA.

https://www.google.de/search?q=fran%C3% ... &sa=X&ved=

Cinema est feminas pulchras facere agentes pulchras res.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCCLXVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 6. Feb 2023, 09:28

Pippinum Stephanus regem flens papa precatur,
horrida ut Aistulfi principis arma fuget.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16841
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CV annos

Beitragvon Tiberis » Mo 6. Feb 2023, 18:51

Mortuus est Gustavus Klimt, qui pinxit Adelen,
Basium et Aemiliam , Palladem et Eugeniam.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria


Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Tiberis » Di 7. Feb 2023, 00:23

gratias tibi, o medice. :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc CXLV annos

Beitragvon Zythophilus » Di 7. Feb 2023, 08:20

Papa Pius nonus moritur captiuus in urbe ;
Longior hoc nulli pontificatus erat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16841
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CLXXXII annos

Beitragvon marcus03 » Di 7. Feb 2023, 09:36

Ermanus Augustus Menge philologus, paedagogus, interpretator bibliae Theodiscus nascitur
Seesenae apud Hannoveram sitae. Obiit a.d. V Id. Ian. MCMXXXIX Goslariae XCVII annos natus.
Nullus est linguae Theodiscae philologus, qui eum non noverit.
Innotuit bibliae interpretatione, quae nomen ducit ab eo.

Sine dubio ceteri reverentiam mihi praestiterunt, qui et quod ad religionem attinet nil neglexerim.
Familiariter quidem usus sum ecclesia eorumque famulis. Me discipulis et collegis exemplo fuisse
mihi persuasi ... et modo, quo me gerebam, effeci, ut utrumque gymnasium, cui praefui, institutum praecipue Christinanum putaretur atque magni aestimaretur.



https://www.youtube.com/watch?v=bwmmeiVoogk

https://de.wikipedia.org/wiki/Hermann_Menge
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 16 Gäste

cron