Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: „abhinc ... annos“

Beitragvon consus » Do 31. Jul 2014, 18:08

Salvete, amici!
Nudius tertius hoc loco scripsi: Permultarum quidem rerum memoria hoc loco renovatur, sed etiam scribendum esse censeo - quam paucissimis scilicet verbis - quanam de causa unaquaeque res digna sit quae ab oblivione nostra vindicetur.
Quid ergo mirum, si exoritur quaestio qua de causa ille imperator dignus sit qui ab oblivione vindicetur?
:roll:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: „abhinc ... annos“

Beitragvon consus » Do 31. Jul 2014, 18:11

Altsprachenfreund hat geschrieben:...Videtur Imperator Romanus Sacer exstare. Vide https://la.wikipedia.org/wiki/Imperator_Romanus_Sacer!
Vicipaedia digna non est cui fides habeatur! :prof2:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: „abhinc ... annos“

Beitragvon marcus03 » Do 31. Jul 2014, 18:28

consus hat geschrieben:Quid ergo mirum, si exoritur quaestio qua de causa ille imperator dignus sit qui ab oblivione vindicetur?


Qua re si dialogus/sermo Latinus gignatur , etiam ille vir dignus fuerit, cuius mentio fiat. ;-)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11502
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: „abhinc ... annos“

Beitragvon cultor linguarum antiquarum » Do 31. Jul 2014, 18:32

consus hat geschrieben:
Altsprachenfreund hat geschrieben:...Videtur Imperator Romanus Sacer exstare. Vide https://la.wikipedia.org/wiki/Imperator_Romanus_Sacer!
Vicipaedia digna non est cui fides habeatur! :prof2:

Quamobrem „videtur“ scripsi.
Facere docet philosophia, non dicere.
Πράττειν διδάσκει ἡ φιλοσοφία, οὐδὲ λέγειν.
Benutzeravatar
cultor linguarum antiquarum
Senator
 
Beiträge: 2800
Registriert: Fr 23. Mai 2014, 18:50

Re: „abhinc ... annos“

Beitragvon marcus03 » Do 31. Jul 2014, 18:45

Ad hoc K. Wowereit diceret:

"Et id hoc in casu bonum fuit". ;-)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11502
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: „abhinc ... annos“

Beitragvon Zythophilus » Fr 1. Aug 2014, 11:50

Varsouiae Augustis ceperunt arma Kalendis,
sed fuit – heu! – demum fortior hostis eis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16933
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Anno MCMXIV, Kal. Aug.

Beitragvon consus » Fr 1. Aug 2014, 14:20

Abhinc lustra decem bis acer annos
Caelo desiluit feris Gradivus
In terram pedibus tremenda bella
Ut mortalibus omnibus pararet.
Semper sit monitum salubre nobis!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: „abhinc ... annos“

Beitragvon marcus03 » Fr 1. Aug 2014, 14:38

consus hat geschrieben:Semper sit monitum salubre nobis!


Lacinia Gazana Ucrainaque nos salvere iubent. :(
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11502
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Abhinc C annos

Beitragvon cultor linguarum antiquarum » Fr 1. Aug 2014, 21:33

Imperium Germanicum Imperio Rossico bellum indixit.
Facere docet philosophia, non dicere.
Πράττειν διδάσκει ἡ φιλοσοφία, οὐδὲ λέγειν.
Benutzeravatar
cultor linguarum antiquarum
Senator
 
Beiträge: 2800
Registriert: Fr 23. Mai 2014, 18:50

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Sa 2. Aug 2014, 07:20

Hannibal Romanos ad Cannas clade acerbissima affecit eosque quasi " in magnam crisin identitatis praecipitavit". ;-)

Spero nostros philologos vocem "crisis identitatis" legentes in identitatis crisin ipsos non incisuros. :lol:

@Zythophilum:
Utinam haec res tibi - identitatem tuam quidem servanti - causa sit aptum carmen componendi. :)
Carmine tuo debellari ac devinci mihi iterum honori erit. Quid enim praeclarius quam poetice ad ictum destinari teloque vatis percuti. Missile tuum nunc mihi mittas ! Impetui non resistam.

PS:
Et Romani carminibus quam Hannibalis telis obrui maluissent. Fortasse te praesente victoriam reportassent, qui Poenos impetum facientes certe statim stitisses. Carmine audito Poeni arma abiecissent, collapsi essent ridentesque se humi volvissent. :lol:
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11502
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Identitätskrise

Beitragvon Zythophilus » Sa 2. Aug 2014, 08:15

Rebus in aduersis, quidnam sis ipse, requiris
atque, ubi sis, quaeris pessima fata querens.
Quod tua defecit, quereris quoque, Marce, crumina
teque iubet miserum copa mala ire domum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16933
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Sa 2. Aug 2014, 15:48

Est quidem quaedam "crisis", qua maior nulla cogitari possit: cervisiae crisis. Qua te numquam affectum iri spero. Cervisia deficiente vel absente tibi artique poeticae Europae timere incipiam. ;-)
O paupera carmina cervisia carentia ! :sad:
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11502
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Abhinc MCCCLXXXV annos

Beitragvon cultor linguarum antiquarum » Di 5. Aug 2014, 21:15

Thebae ad Leuctram Spartam vicerunt.
Facere docet philosophia, non dicere.
Πράττειν διδάσκει ἡ φιλοσοφία, οὐδὲ λέγειν.
Benutzeravatar
cultor linguarum antiquarum
Senator
 
Beiträge: 2800
Registriert: Fr 23. Mai 2014, 18:50

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Tiberis » Di 5. Aug 2014, 23:43

Altsprachenfreund hat geschrieben:Thebae ad Leuctram Spartam vicerunt.


sit ita. sed quid id nostra referat vel cur memoria dignum sit, te oro ut exponas.
noli neglegere, quid Consus noster de ea re scripserit:
consus hat geschrieben:Permultarum quidem rerum memoria hoc loco renovatur, sed etiam scribendum esse censeo - quam paucissimis scilicet verbis - quanam de causa unaquaeque res digna sit quae ab oblivione nostra vindicetur.
Quid ergo mirum, si exoritur quaestio qua de causa ille imperator dignus sit qui ab oblivione vindicetur?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11878
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 6. Aug 2014, 10:41

Desiit imperium Nonis Sextilibus actis,
cui dederat nomen perdita Roma suum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16933
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 35 Gäste