Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc DCCCXXXVI annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 9. Mär 2018, 07:44

Claustrum florescit, cui tradidit Aurea Vallis
nomen, et hic potus fit Cerealis adhuc.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon medicus » Fr 9. Mär 2018, 11:30

Zythophilus hat geschrieben: Aurea Vallis

Illi valli nomen tradidit comitessa Mathilda, quae anulum aureum amisit, et piscis anulum reportavisse dicitur :roll:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 10. Mär 2018, 11:46

Illa femina nobilis ualli dedit nomen. Claustrum autem ab ualle uocata dicitur, quamquam fabulam fictam esse scimus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCLII annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 10. Mär 2018, 11:47

Ne petaso incedant Hispani tempora tecti,
lex uult. Propterea deinde tumultus erit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DLXXXVII annos

Beitragvon Zythophilus » So 11. Mär 2018, 08:45

Traditur Eugenio sacrato more corona.
Non sine lite graui pontificatus erit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc XXXI annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 12. Mär 2018, 19:34

Quae, quod lex uetuit, non est ceruisia dicta,
dicitur Europa praecipiente liquor.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MDXXXV annos

Beitragvon Zythophilus » Di 13. Mär 2018, 07:20

Cui coniunx erat, est creatus urbis
praesul praecipiente rege Felix.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCXVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 14. Mär 2018, 16:35

Nomine delecto Pius, ut fit, papa creatur.
Iam sex pontifices ante fuere Pii.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMLXI annos

Beitragvon Zythophilus » Do 15. Mär 2018, 07:17

Ereptus uiuis – non solus, Brute, fuisti –
ense tuo Caesar, diuus ut inde foret.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCCXXVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 16. Mär 2018, 08:02

Matthaeus medicus decedit morte Philippus:
Viscera tractauit composuitque libros.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon medicus » Fr 16. Mär 2018, 11:55

Et ille Philippus orationem habuit titulo: Oratio de dignitate et honore Medicorum
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc MDCCCXXXVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 17. Mär 2018, 06:19

Traditus est Marcus sapiens Aurelius Orco.
Commodus hunc sequitur bestia saeua patrem.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon medicus » Sa 17. Mär 2018, 10:04

Zythophilus hat geschrieben:Traditus est Marcus sapiens Aurelius Orco.

Vindobonae est traditus Orco :hammer:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc MDCI annos

Beitragvon Zythophilus » So 18. Mär 2018, 17:33

Graecia te genuit, dedit aurea Roma coronam,
ut regeres, Zosime, regna Petri.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCLXXXIX annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 19. Mär 2018, 07:02

In sanctos recipit Benedictus papa Ioannem,
regia quem fluuii fluctibus ira dedit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 9 Gäste