Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc CCIC annos

Beitragvon marcus03 » Sa 22. Apr 2023, 13:26

Immanuel Kantius philosophus Theodiscus gravissimus in lucem editur Regimonti.
Opere, quod inscribitur KRITIK DER REINEN VERNUNFT, cardinem posuit in philosophiae historia.

Aude mente uti tua!


Nati non sumus, ut beati reddamur, sed officia expleamus nostra.


Qui se reddit vermem, queratur non licet, si pedibus calcetur.


Sunt tria, quibus usi vitae molesta perferamus: spes, somnus risusque


Quo plus cogitaveris, quo plus egisti, eo diutius vixeris.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11500
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCIC annos

Beitragvon mystica » Sa 22. Apr 2023, 20:42

.
Zuletzt geändert von mystica am Mo 22. Mai 2023, 11:52, insgesamt 3-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1989
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Abhinc CDLVII annos

Beitragvon marcus03 » So 23. Apr 2023, 09:23

Guilhemus Shakespeare dramaticus, lyricus, scaenicus Anglicus obit in oppido patrio.
Natus est a.d. VI Kal. Apr. anno MDLXIV.
Composuit XXXVII vel XXXVIII dramata, carmina ex versibus factis, CLIV soneta.


Non ignoramus, qui simus, ignoramus quidem, qui fieri possimus.


Est plus rerum in caelo terraque, quam vestra doctrina scholaris sibi desiderat.


Casus praeceps felicitatem efficit maiorem.


Per se nihil invenitur aut boni aut mali. Cogitatione demum alterum redditur aut alterum.


Sapientem stultum esse praestat quam stultum sapientem.


Ubi verba sunt rara, ibi sibi est pondus.


Quam miseri sunt illi,qui carent patientia!


Rei cuique suum est tempus.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11500
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LXXXI annos

Beitragvon marcus03 » Mo 24. Apr 2023, 09:32

Barbara Ioanna „Barbra“ Streisand cantrix et scaenaria Americana nascitur Neoeboraci.
Inter canctrices numeratur felicissimas: phonodiscos vendidit plurimos ( CXLV decies centena milia)-
Cuius divitiae CD decies centena milia dollariorum facere aestimantur.
Imprimis innotuit pellicula, quae inscribitur YENTLE anno MCMLXXXIII prolata.
Sunt certe, qui memores sint pelliculae, quae TALI ERAMUS ANIMO inscribitur,
in qua partes egit primas cum scaenario magnifico Roberto Redford.

Viris iudicium est certissimum de feminis: semper sibi exoptant feminam aliam ac ea, quacum
vivunt.


Mea minime interest,quid de me dicas, dummodo nomen false scribas meum .


Viris persuadere potes, convinciendae sunt feminae.


Qua de causa femina X annos id studet, ut maritum mutet, quo mutato queritur,
eum virum non iam esse, cui nupsit.




https://www.youtube.com/watch?v=fPlQ6EtArSc

https://www.youtube.com/watch?v=hkBziLvefsw

https://www.youtube.com/watch?v=qI1WcylNEuY
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11500
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XCVI annos

Beitragvon marcus03 » Di 25. Apr 2023, 14:15

Alberto Aleandroin op Uderzo delineator et artifex comicus nascitur in oppidulo FISMES.
Obiit a.d. IX Kal. Apr. anno MMXX.
Cum René Goscinny multas fabulas de illo Asterige composuit ab anno MCMLIX.

Cum delibero Asterigem in LXII linguas conversum esse, etsi unam tantum loquar,
vero complexu capior psychico.


https://de.wikipedia.org/wiki/Albert_Uderzo
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11500
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DCLXXXVII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 26. Apr 2023, 08:56

Franciscus Petrarca poeta Italianus describit in epistola ad humanistam Dionysium de Borgo Sancti Sepulchri missa, quomodo MONTEM VENTOSUM ascenderit.
Sunt, qui putent illo tempore Alpinismum, qui dicatur, coepisse, cum illius montis ascensus
sui ipsius causa esse factum.

Hic mons semper mihi ante oculos erat. lneunte
aestate tandem id facere constitui, quod saepe
facere volebam. Constitutā die domo profecti
sumus ad montem ascendendum.
Mons est paene inaccessibilis propter saxa
ingentia; sed bene a poeta dictum est: ,,Labor
omnia vincit".

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11500
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXXXIV annos

Beitragvon mystica » Mi 26. Apr 2023, 09:51

.
Zuletzt geändert von mystica am Mo 22. Mai 2023, 11:53, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1989
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Abhinc LXXXV annos

Beitragvon marcus03 » Do 27. Apr 2023, 11:58

Edmundus Gustavus Albrecht Husserl philosophus et mathematicus Austriaco-Theodiscus
obit Friburgi in Brisgovia siti.
Natus est a.d. VI Id. Apr. anno MDCCCLIX in Moravia.
Qui phaenomenologiam condidit et inter saeculi vicesimi philosophos habetur gravissimos.
Multi et alii philosophi eius fontibus hauserunt. Cui sunt discipuli inclutissimi ut
Martin Heidegger, Edith Stein, Günther Anders. Max Scheler,Jean-Paul Sartre,
Maurice Merleau-Ponty, Emmanuel Levinas.

Quod experimur tantum, ad scientiam non pertinet.


Quicumque philosophus severus fieri vult, primo se ad ipsum recipere debet id
studens, ut scientiam quamque eversam iterum exstruat.

Mens sola immortalis.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11500
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhin LXXVIII annos

Beitragvon Tiberis » Do 27. Apr 2023, 13:36

Libera post bellum res publica nostra renata est.
Patria uti surgat, pristinus hostis agit.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11877
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc CXV annos

Beitragvon marcus03 » Fr 28. Apr 2023, 09:56

Oscarius Schindler Theodico-Moravus conductor nascitur Zvittaviae.
Obiit a.d. VII Id. Oct. anno MCMLXXIV Hildesiae.
Qui homines fere MCC servasse fertur, qui aliter in castris hominibus segregandis perissent.
De quo quaque re pellicula agitur, quae Schindleri Tabellae inscribitur annos MCMXCIV prolata.
Ab Iudaeorum populo nomine IUSTI affectus colitur.

Omnia canibus, zingaris Iudaeisque permissa non iam erant, nusquam sederent licuit.
Si quid benevolentiae et humanitatis et sensus tibi sit ... si resistere non incipias, si
hominum opinioni te non accomodare non temptes, homo esse desiisti.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11500
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XLIII annos

Beitragvon marcus03 » Sa 29. Apr 2023, 10:21

Alfredus Iosephus Hitchcock scaenarum dispositor, scripti scaenarii auctor, pellicularum
editor Britannus obit in Urbe Angelorum.
Natus est a.d. III Kal. Mai MDCCCIC Leintunae,quae ad Londinium pertinet.


Scaenarius omnium optimus est ille, qui nihil recte agere scit.


Feminas intellegere velle prorsus inane est. Nam maxime ab iis allicimur,
propterea quod eas nullo modo perspicere possumus.


In coniugio bono nullus vivit maritus nisi qui verbum quodque intellegit, quod uxori non excidit.


Sine dubio caedes fuerunt perfectae. Quae si non fuissent, eas comperissemus.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11500
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXXIX annos

Beitragvon medicus » Sa 29. Apr 2023, 12:05

Paulus Hörbiger, histrio praeclarissimus Austriacus, natus est Aquinci.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc MCMXCIII annos

Beitragvon marcus03 » So 30. Apr 2023, 09:18

Marcus Annaeus Lucanus poeta Romanus obit Romae.
Natus est a.d. III Non. Nov. anno DCCXIV a.u.c.
Nepos erat Senecae philosophi, eius pater, Aenneus Mela, filius Senecae maioris.
Pisonis coniurationis particeps sibi mortem consciit venis arteriis secandis.
Opus, quod BELLUM inscribitur, perficere non potuit.
Ex quo moriens locum attulisse fertur.

Rapit omnia casus atque incerta facit, quos uolt fortuna nocentes..

Magna gloria meritis paritur veris.

Libera fortunae mors est; capit omnia tellus quae genuit.

Metus hos regni, spes excitat illos.

Et campi Rhodopaeaque saxa loquentur.

'Audendo magnus tegitur timor.


Victrix causa deis placuit sed uicta Catoni.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11500
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CLIII annos

Beitragvon medicus » So 30. Apr 2023, 16:22

Franciscus Lehár, componista inclutissimus, natus est in Komárne ad Danuvium sita.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Sapientius » Mo 1. Mai 2023, 07:59

Libera post bellum res publica nostra renata est ...


Ubique laetae voces audiebantur: "Austria iterum libera est", "Bellum finitum est", ipse interfui, memoria teneo.
Sapientius
Censor
 
Beiträge: 917
Registriert: Mi 8. Jan 2020, 09:00

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 60 Gäste