Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: Abhinc CCLVI annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 20. Nov 2017, 23:41

Papae munere nascitur sacrato
functurus Pius. Anteiere septem.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15473
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CI annos

Beitragvon Zythophilus » Di 21. Nov 2017, 14:58

Fatum Franciscum Iosephum cedere cogit,
qui pater imperii Marte ruentis erat.
Paene decem tenuit sceptrum septennia rector,
nec retinenda diu licta corona ab eo est.
Viribus unitis perit aetas tota dicata
cumque suo cano Caesare regna cadunt.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15473
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCXCIX annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 22. Nov 2017, 07:47

Cui nigra barba dedit nomen, pirata necatur.
Pendet ab antemna flagitii inde caput.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15473
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MCDII annos

Beitragvon Zythophilus » Do 23. Nov 2017, 22:38

Fessa Columbani requiescunt membra, sed ipsum
Sanctorum in numero uult simul esse Deus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15473
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MCMLV annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 24. Nov 2017, 07:32

Heu, cui res grandes dedit acri Musa poetae,
Persius eripiur morte metris et obit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15473
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DCCCXXXII annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 25. Nov 2017, 12:50

Tertius Vrbanus Veronae papa creatur.
Caesar Marte potens huic inimicus erit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15473
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CDXCIV annos

Beitragvon Zythophilus » So 26. Nov 2017, 19:45

Clementis capiti papalis mandata corona est.
Clementes tulerant sex diadema prius.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15473
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc XIII annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 27. Nov 2017, 07:34

Redditus orator Roma Chrysostomus ille est
ossaque post octo saecula patria habet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15473
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Abhinc MMXXIII annos

Beitragvon cultor linguarum antiquarum » Mo 27. Nov 2017, 23:17

porcus mortuus est.
Facere docet philosophia, non dicere.
Πράττειν διδάσκει ἡ φιλοσοφία, οὐδὲ λέγειν.
Benutzeravatar
cultor linguarum antiquarum
Senator
 
Beiträge: 2793
Registriert: Fr 23. Mai 2014, 18:50

Re: Abhinc CDXCVII annos

Beitragvon Zythophilus » Di 28. Nov 2017, 07:27

Qui uada ueloci uerrebat salsa carina,
naue Magellanus Pacificum aequor adit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15473
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CDDIII annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 29. Nov 2017, 23:01

Ciuibus eripitur Francis rex morte Philippus.
Huic tribuit nomen pulchra figura uiro.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15473
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCCLXXVII annos

Beitragvon Zythophilus » Do 30. Nov 2017, 21:15

Scaldis ubi fluitat, Miraeus mortuus auctor.
Res dederat gestas ille sacrasque libris.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15473
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCCVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 1. Dez 2017, 07:46

Qui sermonibus usus est facetis,
uir doctus lepidusque praedicator
paret Vindobonae Deo uocanti
ad sese moriturque. Cui loquaci
nomen clara dedit puella sanctum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15473
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CDXXIII annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 2. Dez 2017, 13:39

Qui iuga descripsit, Mercator, et aequor et arua,
nondum nota sibi - uae - loca Ditis adit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15473
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DCCCLXIII annos

Beitragvon Zythophilus » So 3. Dez 2017, 12:18

Quartus Anastasius papa est defunctus in urbe.
Post hunc pontificem nullus Anastasius.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15473
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 3 Gäste