Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: Abhinc CLXXXVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 4. Dez 2017, 06:50

Indorum uetita est uiduas gens tradere flammis,
ne misere occideret femina uiua rogo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15196
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DCCCLXIII annos

Beitragvon Zythophilus » Di 5. Dez 2017, 07:19

Accipit, ut mos est, Hadrianus papa coronam.
Vltimus hic Petri regna Britannus habet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15196
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DCLXV annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 6. Dez 2017, 07:19

Mortuus est Clemens, notus bene carnis amator,
postquam papa leuis per duo lustra fuit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15196
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMLIX annos

Beitragvon Zythophilus » Do 7. Dez 2017, 09:23

Heu, Cicero, moreris, laniatus corpus et ora!
Per tua crede tamen uiuere uerba te adhuc!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15196
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CDLXV annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 11. Dez 2017, 17:13

Mors Paulum Iouium scriptorem cedere cogit.
Rettulit hic doctis acta uirosque libris.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15196
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon medicus » Mo 11. Dez 2017, 21:26

Et episcopus fuit et medicus ille Paulus.
:book:
medicus
Senator
 
Beiträge: 3966
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc DCCXIX annos

Beitragvon Zythophilus » Di 12. Dez 2017, 06:37

Albertus genitus secundus almus
est a matre futurus Austriae dux.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15196
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DCCXXIII annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 13. Dez 2017, 18:01

Coelestinus abit munus papale perosus,
ut sibi uita carens denuo honore foret.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15196
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MCXLV annos

Beitragvon Zythophilus » Do 14. Dez 2017, 07:35

Per lustrum moreris papali munere functus,
quo factus fueras, hoc, Hadriane, die.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15196
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MCCCXXX annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 15. Dez 2017, 08:18

Sergius a populo Romano papa creatus:
„Agnum“ papa „Dei“ praecipit ipse cani.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15196
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc LXXXVI annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 16. Dez 2017, 07:27

Albertum Magnum sanctis adscribere iussit
undecimus Romae nomine papa Pius.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15196
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MCCXXXVIII annos

Beitragvon Zythophilus » So 17. Dez 2017, 11:13

Occubuit sanctus Fuldensis Sturmius abbas.
Germanis dederat sedulus ille fidem.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15196
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMCCXXXIII annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 18. Dez 2017, 07:24

Ad Trebiam uincit Romanos Hannibal audax:
Milia uiginti Marte perisse ferunt.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15196
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DCXLVII annos

Beitragvon Zythophilus » Di 19. Dez 2017, 07:29

Eripit Vrbanum mors papam; quaeris: „In urbe?“
Pro Tiberi Rhodanus uiderat amnis eum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15196
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MCMXLVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 20. Dez 2017, 07:32

Post breue te tempus populi necat ira, Vitelli.
Continuo Tiberis mortua membra rapit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15196
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 7 Gäste