Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: Abhinc DCCCXCIII annos

Beitragvon Zythophilus » Do 21. Dez 2017, 07:19

Post sex papa dies electus Honorius alter
imposito munus tunc diademate init.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15139
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DCXCV annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 22. Dez 2017, 18:20

Est a militibus Rhodus insula denique licta,
cum premeret nimia ui malus hostis eam.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15139
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MCCCXCVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 23. Dez 2017, 14:36

Lectus init munus praesul Bonifatius urbis
atque eius capiti sacra corona datur.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15139
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMXVII annos

Beitragvon Zythophilus » So 24. Dez 2017, 08:46

Filius esse Dei – sic praedixere prophetae –
dicitur in stabulo natus et inter oues.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15139
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » So 24. Dez 2017, 10:15

Zythophilus hat geschrieben: inter oues.

Nonne et ille bos asinusque digni sunt, qui commemorentur? Qui ne stomachentur nec tibi irascantur, timeo? ;-)

Fieri ergo non potest, quin aliud componas carmen ad illos placandos et reconciliandos. :)
marcus03
Augustus
 
Beiträge: 6849
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Zythophilus » So 24. Dez 2017, 14:45

Bos asinusque etiam stabant Domini prope cunas
et stabulum ingressus cum cane pastor erat.
In stabulis ut fit, muscarum turba susurrat;
ecce salit pulix – heu – culicesque uolant.
Et nutrire uorax uoluit se sanguine cimex
et rodente fuit tarmite ligna sonus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15139
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » So 24. Dez 2017, 15:07

:klatsch: :hail:
Fauna tibi maximas agit gratias.
Gaudeo quidem me illo in stabulo natum non esse. ;-)
marcus03
Augustus
 
Beiträge: 6849
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCCXLIII annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 25. Dez 2017, 09:54

Inuicti Solis primum Romae sacra aguntur.
Deinde tuus, fiat, candide Christe, dies.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15139
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CDXCIII annos

Beitragvon Zythophilus » Di 26. Dez 2017, 09:02

Heu! Simon Marius moritur, qui deditus astris
uir sapiens lunas repperit esse Iouis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15139
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MCXLVII annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 27. Dez 2017, 09:28

Mortuus Aeneas, ubi currit Sequana, praesul,
tempore qui duro munere functus erat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15139
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CDXXIII annos

Beitragvon Zythophilus » Do 28. Dez 2017, 01:02

Editur Errorum clari Comoedia uatis.
Sitne data, ignotum est, fabula nota prius.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15139
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CDXXXIV annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 29. Dez 2017, 01:28

Zacharias moritur Delphinus in urbe Petrina.
Vindobonae papae nuntius ante fuit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15139
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MDCCXLIII annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 30. Dez 2017, 13:51

Felix occumbit papali munere functus.
Sex fuit huic annos paene cathedra Petri.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15139
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MDCCCXXV annos

Beitragvon Zythophilus » So 31. Dez 2017, 11:03

Augusto manibus uitam Narcissus ademit.
Hic tibi flos, princeps Commode saeue, nocet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15139
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DLXXXVII annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 1. Jan 2018, 14:49

Natus Alexander sextus, cum coeperat annus.
Posthac papa potens factus in urbe senex.
Zuletzt geändert von Zythophilus am Mi 3. Jan 2018, 08:38, insgesamt 1-mal geändert.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15139
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 3 Gäste

cron