Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: Abhinc MIV annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 14. Feb 2018, 07:44

Henrico imponit Benedictus papa coronam,
iustus ut Augustus fiat in urbe Petri.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DCCCLXXIII annos

Beitragvon Zythophilus » Do 15. Feb 2018, 22:47

Vndecimum mensem Romae qui papa peregit,
munere iam functus Lucius alter obit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DXXI annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 16. Feb 2018, 05:37

Natus, cui tribuit nomen nigra terra, Melanchthon.
Cordi huic lingua duplex et renouata fides.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc X annos

Beitragvon Tiberis » Sa 17. Feb 2018, 01:19

SERBIS INVITIS VNIONE EVROPAEA FAVENTE CONVENTVS COSSOVOPOLITANVS STATVM LIBERTATIS SVAE DECLARAT
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10192
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 17. Feb 2018, 10:50

Non omnis fauet Vnio creatae
latronum – est mala fama – ciuitati,
qua uenire animae solent uenena
et clam corporibus recisa membra,
nec circum ueteres domus Toleti
gaudent, dicere quod uale rebellis
Laletania rege uult negante.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MDCXLIV annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 17. Feb 2018, 10:51

Augustus menses modo cum regnauerat octo,
- nocte nigrante uenit mors – Iouianus obit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc X annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 17. Feb 2018, 12:40

Quae uexata diu fuerat prouinicia Serbis,
denique res iuris publica facta sui,
sed pro sperato est ingressa iniuria iure
suntque latrociniis subdita cuncta malis.
Quae perdunt animas, mercantur dira uenena
et clam sanguinea uiscera rapta manu.
Neglegere haec uigiles acceptis crimina nummis
nec, qui regna tenent, uelle uetare ferunt.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CMXVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 17. Feb 2018, 13:37

A monacho occisus Mangoldus traditur abbas,
cui, Benedicte pater sancte, sequendus eras.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Anno MDCCCXVIII, a. d. XIII k. Mart.

Beitragvon consus » Sa 17. Feb 2018, 14:25

Francorum edicto bis centum est annos abhinc
Protecta mira machina, vir quam nobilis
Rotis duabus Drasinus fecit citis.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13781
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Abhinc CDXVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 17. Feb 2018, 23:30

Hoc, Iordane, die dedere quondam
te flammis tenebras fugare mentis
frustra et stultitiam grauem studentem.
Miror, sitne rogus remotus omnis
an quaedam iaceant adusta ligna,
cum purgare locum rogi recusent
et poscant operarii otii plus?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DIII annos

Beitragvon Zythophilus » So 18. Feb 2018, 11:59

Corde, fuere tibi cordi medicamina et herbae.
Saecula sunt ortum quinque secuta tuum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc LXXV annos

Beitragvon Tiberis » Mo 19. Feb 2018, 00:20

Facundus administer incitat ducis cives.
belli tamen furor neque amovet cladem.

(XII.Kal.Mart.)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10192
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc CXLV annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 19. Feb 2018, 07:29

Clara noua scripsit ratione Copernicus astra,
qui, qua lata fluit Vistula, natus erat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DLXXVII annos

Beitragvon Zythophilus » Di 20. Feb 2018, 07:13

Romae Martinum mors papam cedere cogit.
Martini fuerant quattuor ante duces.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon consus » Di 20. Feb 2018, 11:31

Tot Ferdinandus Gregorovius nomina
Paparum scriptor pristinorum dat tibi
Versus ut finem non videant certum tui.
Zuletzt geändert von consus am Di 20. Feb 2018, 22:12, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13781
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 2 Gäste