Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Di 20. Feb 2018, 15:16

Christianus Conso sal.
ex versibus tuis lepidissimis praeter rem ipsam id primum addidici - lexico quoque adhibito - e litteram in Gregorii nomine esse longam. una de altera o in GregorOvio adhuc incertus sum...?
cura ut valeas!
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5481
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon consus » Di 20. Feb 2018, 18:16

CONSVS CHRISTIANO sal.

Quod ad illam syllabam antepaenultimam pertinet, me quoque scito esse in dubio. Constat quidem nomen gentile Romanum enuntiandum esse „Ŏvĭus“, sed imprimis metri necessitate adductus sum ut illam nominis Gregorovii syllabam productam iudicarem. Quod licere mihi etiam hac de causa putabam quod „Gregorovius“ ( < Polonice „Grzegorzewski“) non videtur genuinum esse nomen Latinum. Forsitan falsa ducar opinione. Quis vestrum carmen novit quo nomen comparabile continetur?

Vale.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13863
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Tiberis » Di 20. Feb 2018, 21:18

quamquam nullum eiusmodi nomen in carmine inveni, inveniuntur tamen nonnulla oppida, quae similiter cadunt: Gergovia, Poetovio, Cracovia, Moscovia et al.
in quibus nominibus,si Georgem nostrum respicimus, syllaba antepaenultima brevis est. quod num quid sit, nescio. quod tamen pro indicio habeo quantitatis , de qua agitur.
obiter: etiam in nomine Patavii antepaenultima brevis est.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10339
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Di 20. Feb 2018, 21:49

Primo equidem suspicabar "-vius" terminationem cum "via" ("-vius,a,um" propinquitate quadam cohaerere, -o- autem litteram esse quasi copulativam. a qua opinione tamen sensim recedo.

pro responsis supra datis, sodales, gratias vobis ago!
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5481
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Beitragvon consus » Di 20. Feb 2018, 22:10

CONSVS TIBERI sal.

Gravissimis me verbis adduxisti ut novum ex parte carmen componerem:

Tot Ferdinandus Gregorovius nomina*
Paparum scriptor pristinorum dat tibi
Versus ut finem non videant certum tui.


Et tibi et Christiano maximas pro auxilio
ago gratias.
_________________________________
* Tōt Fēr/dĭnān/dūs Grē/gŏrŏvĭ/ūs nō/mĭnă
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13863
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 21. Feb 2018, 00:30

Quaerendum est, scripseritne Gregorouius ipse uersus suum nomen continentes? Fortasse etiam alius eius mentionem metricam fecit.
Nescio an in forma cognominis Polonica Grzegorzewski plus inueniatur.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15526
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 21. Feb 2018, 17:44

Tot pueris alapae, quot, Roma, tibi, aurea, papae
et fert pontifices omnis in urbe dies.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15526
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DV annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 21. Feb 2018, 19:29

Iulius est Romae defunctus papa secundus.
Per duo lustra habuit sceptra Petrina sedens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15526
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CLXI annos

Beitragvon Zythophilus » Do 22. Feb 2018, 08:47

Sunt alba in Monachis primum farcimina cocta.
Nomen ab aeterna luce taberna capit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15526
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DCI annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 23. Feb 2018, 07:35

Nascitur in Venetis Petrus cognomine Barbus.
Sumpto papa senex nomine Paulus erit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15526
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

De Paulo II ppm

Beitragvon consus » Fr 23. Feb 2018, 17:17

Christo dicati maximus gregis pastor
Peritus ille non fuit sacrae linguae
Uti solebat Roma qua caput mundi.*

_________________________________
* Cf. https://de.wikipedia.org/wiki/Paul_II.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13863
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon medicus » Fr 23. Feb 2018, 17:42

Primo ille Formosus II vocari volebat. Eratne formosus? :roll:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 4530
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 23. Feb 2018, 18:14

Cum uetus Ausoniae coepisset fama renasci
Musarumque cohors ausa redire foret,
mente uir est segni Romanus papa creatus
Pauloque imposita est rite corona triplex.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15526
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CDXI annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 24. Feb 2018, 08:50

Orpheus qua canitur, scaenae data fabula primum est.
Accipiens gaudet Mantua Musicum opus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15526
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CDLXXI annos

Beitragvon Zythophilus » So 25. Feb 2018, 15:27

Mortua Romulea uates Victoria in urbe.
Effecerant eius carmina mors et amor.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15526
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 4 Gäste