Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc CCXV annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 4. Jul 2018, 05:17

Est Petrus Ascanius defunctorum additus umbris.
Tractaratque feras saxaque uiuus homo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXCI annos

Beitragvon Zythophilus » Do 5. Jul 2018, 08:05

Quae tenuit Cecropis pugnando principis arcem,
tradit uicta feris hostibus arma manus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DXLII annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 6. Jul 2018, 06:13

Cui tribuit nomen Mons Regius, additur umbris.
An tractata sibi saepius astra petit?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCCXLI annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 9. Jul 2018, 12:08

Silesius petiit caelestes Angelus aulas,
angelicae ut choreae cantica grata daret.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CLXXIX annos

Beitragvon Zythophilus » Di 10. Jul 2018, 08:14

Natus apud Rhenum magnum mare transit Adolphus,
contostam Cererem coctor ut addat aquis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon medicus » Di 10. Jul 2018, 09:52

Zythophilus hat geschrieben:Adolphus,


Hic de illo Adolpho Frutice plus legi potest:
https://geboren.am/person/adolphus-busch
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5225
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Beitragvon consus » Di 10. Jul 2018, 13:37

Busch died in Lindschied in 1913 while on vacation. He had been suffering from dropsy since 1906.

Adolphus coctor Cereris grana torruit
ut sucum fortem faceret pellentem sitim,
Sed cur ἀσκίτης ὕδρωψ, alvo colligens
Aquam, virum multavit morte? Nescio.
Contemnens ipse forsitan zythum suum
Aquaene plus potavit quam poscit salus?


:-o
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14041
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Abhinc MDCCCXLV annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 11. Jul 2018, 15:34

Ignea seruarunt Romanos fulmina et imber:
Hac ope caelesti uicti abiere Quadi.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Anno sal. MDCCCLXXVIII a. d. III Id. Iul.

Beitragvon consus » Fr 13. Jul 2018, 09:57

Viginti iunxit septies annos abhinc
Germaniae in capite nationes pactio
Discordes, fieret pax ut Haemi montibus.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14041
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Abhinc CXXI annos

Beitragvon Tiberis » Fr 13. Jul 2018, 17:49

Follis, quo Salomo ad polum volare
Augustus gelidum studebat audax,
caelo decidit. Expeditione
nullus iam potuit redire ab illa.

https://de.wikipedia.org/wiki/Andr%C3%A9es_Polarexpedition_von_1897
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10752
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Sa 14. Jul 2018, 10:48

Tiberis scripsit / hat geschrieben:Follis, quo Salomo ad polum volare
Augustus gelidum studebat audax, ...
Versibus tuis politissimis, optime Tiberis, memoriam mihi renovasti libri a Petro Olovio Sundman scripti. Quem abhinc plus quadraginta quinque annos summo legi studio. :D Inscribitur De Andreae viri ingeniosi itinere aerio.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14041
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Tiberis » Sa 14. Jul 2018, 18:53

ego pelliculam tantum vidi anno MCMLXXXII factam, in qua Maximus de Sydow Salomonis Andreae partes egit. Bene memini musicae pelliculae aptissime suppositae: Schuberti Impromptu Ges-Dur op.90/3 :-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10752
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc MCMLVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Do 19. Jul 2018, 16:18

Omnia Romulea uastans furit ignis in urbe.
Hoc iussisse Nero dicitur esse malum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CDV annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 20. Jul 2018, 07:04

Dux Brunsuicensis, fieri qui iusserat aedes,
morte fit Henricus Iulius umbra leuis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 20. Jul 2018, 22:13

Dicunt scripta ducem uixisse diutius illum.
Addite uiuenti bidua quina duci!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 8 Gäste