Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc LXXIV annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 20. Jul 2018, 22:57

Caedere crudelem fortes statuere tyrannum.
Turba perit contra consilio ipsa suo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MCD annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 21. Jul 2018, 10:44

Hoc festo uenerantur Arbogastem,
qui per saecula quattuordecim iam
aeterno fruitur colendus aeuo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCCXLII annos

Beitragvon Zythophilus » So 22. Jul 2018, 09:11

Qui fuit Aemilius, Clemens post sex obit annos.
Hunc genitum Romae Roma quoque alta rapit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DCXLV annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 23. Jul 2018, 15:08

Europae moritur Romae Birgitta patrona.
Coniunx ante fuit sponsaque deinde Dei.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DXII annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 25. Jul 2018, 10:39

Hallae conficitur rubra turris, ut Hallae
sit decori tangens nubila quinta domus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DCLIII annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 27. Jul 2018, 07:50

Qui Sancti Stephani fundarat templa, Rudolphus
dux Mediolani mortuus ante diem.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DCCLXXXVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 28. Jul 2018, 15:12

Occumbit Leopoldus Austriae dux.
In siluis regionibusque uastis
fecit claustra sacrata et oppidorum
muros condidit et fidem secutus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CMXIX annos

Beitragvon Zythophilus » So 29. Jul 2018, 08:21

Vrbanus moritur Romae, quo terra iubente
papa est militibus sancta petita piis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CDLXIV annos

Beitragvon Zythophilus » So 29. Jul 2018, 08:39

Vrbanus moritur Romae, qui plurima tecta
fecit papa: Triplex moenia signat apis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCC annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 30. Jul 2018, 06:22

Cui trans Oceanum sita Pennsylvania terra
condita erat, terrae nominis auctor obit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CDLXII annos

Beitragvon Zythophilus » Di 31. Jul 2018, 08:27

Ceperat arma Dei positis Ignatius armis.
Suscipit hunc passum funere sancta cohors.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CDLXXVII annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 1. Aug 2018, 15:29

Expers Gryniae Grynaeus claudit ocellos.
Non colitur Phoebus, lingua Latina tamen.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MDCCLXI annos

Beitragvon Zythophilus » Do 2. Aug 2018, 10:30

Qui fuerat, Stephano primo, tres papa per annos,
eripitur munus uitaque morte simul.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15758
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Abhinc MCMXLVIII annos

Beitragvon consus » Sa 4. Aug 2018, 11:48

Post Batavos pulsos bina erexisse tropaea
Te prope Romanos, Gelduba castra, lego.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14041
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon medicus » Sa 4. Aug 2018, 12:40

Nunc mihi liquet, optime conse, qua de causa lingua Latina optime utaris, cum prope Geldubam proavus tuus et maiores tui Romani nati sint. :wink:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5225
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 7 Gäste