Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Abhinc MCMXLVIII annos

Beitragvon consus » Sa 4. Aug 2018, 11:48

Post Batavos pulsos bina erexisse tropaea
Te prope Romanos, Gelduba castra, lego.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13781
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon medicus » Sa 4. Aug 2018, 12:40

Nunc mihi liquet, optime conse, qua de causa lingua Latina optime utaris, cum prope Geldubam proavus tuus et maiores tui Romani nati sint. :wink:
medicus
Senator
 
Beiträge: 4278
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc DCCCLI annos

Beitragvon Zythophilus » Di 14. Aug 2018, 17:12

Vult Deus adueniat Rainaldus episcopus ad se.
Ei metra clara iocans Archipoeta dedit.
Zuletzt geändert von Zythophilus am Do 16. Aug 2018, 15:50, insgesamt 1-mal geändert.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

De Rainaldi sepulcro

Beitragvon consus » Di 14. Aug 2018, 21:02

Rainaldi ossa tegit templum cathedrale quod unda
Teutonici Rheni subluit usque rapax.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13781
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Abhinc LXVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Do 16. Aug 2018, 15:51

Anglis quae fuerat, Cyprus insula libera facta est.
Mox Veneris patriam diuidet ira deae.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DCCCLXV annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 20. Aug 2018, 22:14

In clara moritur Bernardus ualle magister,
mellifluus moritur doctor in aede sacra.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc L annos

Beitragvon Zythophilus » Di 21. Aug 2018, 09:32

Finit aestas tempora uerna Pragae,
finiunt armis socii et sodales
ciuium spem, somnia magna fiunt
somnia uana.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DXLIII annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 22. Aug 2018, 11:58

Nomen cui Rheni dat fluminis unda, Beatus
sugere mundi auras incipit ore suo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MCMXXXIX annos

Beitragvon Zythophilus » Do 23. Aug 2018, 10:22

Mons, Vulcane, tuo die – placetne
omen? – Vesbius excitatur ardens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXXX annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 24. Aug 2018, 09:04

Qui rebus studuit physicis, descendit ad umbras
Clausius algentes; ossa calore carent.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCXCII annos

Beitragvon Zythophilus » So 26. Aug 2018, 08:38

Incipiunt fieri Mariae delubra dicata,
Albis ubi latus moenia agrosque secat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CDXXVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 27. Aug 2018, 08:07

Felix qui fuerat, mutato nomine papa
Romulea quintus Sixtus in urbe perit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CDXCVII annos

Beitragvon Zythophilus » Di 28. Aug 2018, 09:55

A Turcis capitur Belgrada, ubi fluctibus Histri
unda fluens Saui sub uetere arce datur.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DCCLVII annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 29. Aug 2018, 10:18

Romulea papa est Vrbanus in urbe creatus.
Vrbanis fuerant sceptra Petrina tribus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MDCCLXI annos

Beitragvon Zythophilus » Do 30. Aug 2018, 15:20

Sixtus papales adispiscitur alter honores.
Non licet huic Petri sceptra tenere diu.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 1 Gast