Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: Abhinc CCCLXIV annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 31. Aug 2018, 11:22

Qui scrutatus erat ueteres res, saxa, sepulcra
Wormius in tenebras morte coactus abit
.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15445
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CMXXXIV annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 8. Sep 2018, 17:34

Tertius electus Clemens, nec papa creatus,
cum papis aliis sceptra Petrina forent.
Zuletzt geändert von Zythophilus am Mi 12. Sep 2018, 06:39, insgesamt 1-mal geändert.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15445
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMIX annos

Beitragvon Zythophilus » So 9. Sep 2018, 15:30

Non ualet Augusto legiones reddere Varus,
cum quibus in siluis occidit ipse tribus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15445
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXX annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 10. Sep 2018, 21:49

Austriaci caesa est cultello Caesaris uxor.
Pectoribus multis illa tenetur adhuc.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15445
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Abhinc CLXXXIII annos

Beitragvon consus » Sa 15. Sep 2018, 12:27

Vidit Darvinus Insulas Testudinum
Circumfluas tranquilli ponti fluctibus.
Et admiratur fringillas raras ibi
Crassis quae rostris granosos quaerunt cibos.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13770
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Abhinc MMXXXVI annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 21. Sep 2018, 17:43

Qui dedit errores et rustica carmina nobis,
Brundisii rapitur morte poeta Maro.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15445
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc L annos

Beitragvon Zythophilus » So 23. Sep 2018, 16:23

Raptus morte Pius per uitam nomine dignus.
Delubrum et tumulum milia multa petunt.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15445
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CMLXIV annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 24. Sep 2018, 21:49

Hermannus moritur contractus nominee dictus,
qui sapiensque fuit composuitque modos.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15445
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DXXV annos

Beitragvon Zythophilus » Di 25. Sep 2018, 23:06

Coepit nauta uehi Ligur ad noua rura secundum,
ad quae casus eum miserat ante uirum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15445
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXXI annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 26. Sep 2018, 07:08

Mensis quinque dies fugiens Semptember habebat,
cum prope te natus, Brixia clara, puer.
Christicolas olim reget hic et regna Petrina
papaque mutato nomine Paulus erit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15445
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMLXV annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 28. Sep 2018, 17:31

Caedunt Pompeium Ptolemaeo rege iubente.
Exortae lacrimae Caesaris inde fluunt
.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15445
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DCCXCII annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 3. Okt 2018, 15:20

Franciscus moritur Sanctus sub monte Subaso,
omnia qui Christo pauperibusque dedit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15445
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CDXXXVI annos

Beitragvon Zythophilus » Do 4. Okt 2018, 15:35

Gregorii iussu fastorum fit nouus ordo
demunturque dies tempore eunte decem.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15445
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MCXXVII annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 6. Okt 2018, 09:18

Formoso tribuunt papalia regna Romae.
Ter tumulo dabitur mortuus ipse suo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15445
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc LX annos

Beitragvon Zythophilus » Di 9. Okt 2018, 07:06

Annis papa Pius uiginti paene peractis
ad Romam moritur, qua fuit Alba prius.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15445
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 4 Gäste