Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: Abhinc LV annos

Beitragvon Tiberis » Di 9. Okt 2018, 23:16

saxa ruunt in aquas. fluctus retinere nequivit
agger inundantes inferiora loca.
eversa est undarum vi Longoria tota,
sacrae sola domus integra turris erat.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10189
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc CMLII annos

Beitragvon Zythophilus » So 14. Okt 2018, 13:14

Normannus regem Guillemus uicit Haroldum.
Pictus cuncta refert factaque et arma tapes.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15445
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc XL annos

Beitragvon Zythophilus » Di 16. Okt 2018, 06:51

Primus Romulea fit papa Polonus in urbe.
Non solum in patria mox uenerandus erit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15445
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DXV annos

Beitragvon Zythophilus » Do 18. Okt 2018, 23:17

Papa Pius moritur, iam cuius auunculus ante
papa fuit. Breuior pontificatus erat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15445
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MDLXXIX annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 19. Okt 2018, 21:38

Eripit Aeneadis hostis Karthaginis arcem
et, tua quae fuerant, moenia, Elissa, capit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15445
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CVI annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 26. Okt 2018, 10:43

Redditur Argiuis splendens urbs Thessalonice.
Libera, quae fuerant, Graecia, Graeca, capit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15445
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc LXIII annos

Beitragvon Tiberis » Fr 26. Okt 2018, 21:41

Ultimus nostram patriam reliquit
exterus miles. modo liberata
pollicetur se a neutra staturam
Austria parte.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10189
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc MDCCVI annos

Beitragvon Tiberis » So 28. Okt 2018, 14:51

Aemulus ecce perit submersus fluminis undis.
Constantine, deus faverit ipse tibi.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10189
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc MDCCVI annos

Beitragvon Zythophilus » So 28. Okt 2018, 21:06

In latum periit lapsus Maxentius amnem.
Constantine, tibi Mars fauet arma gerens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15445
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CLV annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 29. Okt 2018, 11:14

Auxilium laesis atque aegrotantibus ut sit,
instuitur Genauae Crux Rubra; seruat adhuc.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15445
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc LVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Di 30. Okt 2018, 09:24

Vidit papa Pius primum miracula solis,
hortus cum uiridis tempora grata daret.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15445
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc LVII annos

Beitragvon Tiberis » Do 1. Nov 2018, 00:15

Ingratus dominis novis tyrannus
illustri eximitur suo sepulcro
ut posthac humili loco iaceret.


https://www.alamy.de/stockfoto-russland-stalins-grab-57580393.html
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10189
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc CCLV annos

Beitragvon Zythophilus » Do 1. Nov 2018, 11:19

Condita uersuto quae dicitur urbs ab Vlixe,
et maris et terrae pulsa furore perit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15445
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MCCLXV annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 3. Nov 2018, 08:13

Pirminius moritur, qui scriptor, episcopus, abbas
est famam meritus. Perpetuus sit honor!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15445
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc LII annos

Beitragvon Zythophilus » So 4. Nov 2018, 16:48

Maxima damna capit Florentia fluctibus Arni.
Omnia quae uastant, non retinentur aquae.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15445
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 4 Gäste