Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: Abhinc C annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 9. Nov 2018, 16:53

Guillhemo regnum rapiunt adimuntque coronam.
Caesare Germani, principe, rege carent.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15450
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Anno MCMXXXVIII, V Id. Nov.

Beitragvon consus » Fr 9. Nov 2018, 19:03

Hac nocte decies octonos annos abhinc
Sunt in Iudaeos a Germanis impiis
Commissa scelera tanta ut longa oblivio
Obruere noxam non queat hanc nefariam.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13773
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Abhinc MDLVII annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 10. Nov 2018, 10:18

Magnus papa Leo moritur summusque sacerdos.
Quis melior Romae papa Leone fuit?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15450
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Sa 10. Nov 2018, 11:07

Zythophilus hat geschrieben:Quis melior Romae papa Leone fuit?

Nonne Benedictus XVI. illum adaequat theologus? Qui an illum vel superet? :)
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 7358
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc C annos

Beitragvon Zythophilus » So 11. Nov 2018, 23:36

Augustus Carolus deponit sceptra neque umquam
Austria regali deinde regenda manu.
Zuletzt geändert von Zythophilus am Mo 12. Nov 2018, 21:21, insgesamt 1-mal geändert.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15450
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc C annos

Beitragvon Tiberis » Mo 12. Nov 2018, 13:25

Imperium periit. primum res publica facta est
Austria, tempora quam turbidiora manent.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10192
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc DCCCLXXXII annos

Beitragvon Zythophilus » Do 15. Nov 2018, 07:42

Hoc, Leopolde, die memor Austria te colit orans,
cum tibi sit, patriae sancte patrone, sacer.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15450
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Natus abhinc CCCXLVIII annos ...

Beitragvon consus » Do 15. Nov 2018, 16:36

Bernardus Magna de Villa vir generosus
Fabellam finxit persapienter apum:
Privato vitio generatur publica virtus.
Hoc planum esse putat: verius esse nihil.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13773
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Abhinc CXLV annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 17. Nov 2018, 17:05

Vna duae fiunt urbes, quas diuidit Hister,
sed mihi rubra magis flumine iura placent.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15450
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DCCCXXXIII annos

Beitragvon Zythophilus » So 25. Nov 2018, 23:01

Factus papa die nouus est Vrbanus eodem,
quo prior occiderat sceptra Petrina tenens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15450
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MDCLXXXIII annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 31. Dez 2018, 16:10

Siluester moriens et uitam finit et annum.
Pontificis fruitur nescia turba die.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15450
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Kalendis Ianuariis Cicero consul ...

Beitragvon Medicus domesticus » Di 1. Jan 2019, 10:23

691 a.u.c... Cicero consul accepit rem publicam.
Cic.leg. agr. 2,8 scripsit / hat geschrieben:Ego qualem Kalendis Ianuariis acceperim rem publicam, Quirites, intellego, plenam sollicitudinis, plenam timoris; ...

Bild
Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: https://tinyurl.com/j3oe3yn
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6513
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: Oppidum altis in montibus Bavaricis situm

Re: Abhinc MXVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Di 1. Jan 2019, 19:37

Imposuit Stephano Siluester papa coronam:
Hungaris quis eo gratior esse potest?

http://www.magyarermebolt.hu/catalog/po ... acl9g1uks3
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15450
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MCDLXXXVI annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 2. Jan 2019, 06:47

Mercurius Romae fit nomine papa Ioannes
numina prisca putans non placuisse Deo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15450
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MDXVI annos

Beitragvon Zythophilus » Do 3. Jan 2019, 15:36

Francorum capitis moritur Genouefa patrona,
qua iubet ire suas Sequana latus aquas.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15450
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 5 Gäste