de novo quodam procrastinationis genere

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

de novo quodam procrastinationis genere

Beitragvon ille ego qui » Mo 16. Jun 2014, 11:52

salvete sodales,
quidam amicus Latinarum litterarum peritissimus hunc nexum retialem mihi commendavit:
http://jetzt.sueddeutsche.de/texte/anze ... stuendchen
sultis legite, quid ego rescripserim:
Christianus *** suo s.p.d.
id quidem maxime placet atque convenit te istas litteras multa nocte ad me dedisse :D
res ipsa mihi experimento notissima est, quamquam causas non rectissime descriptas arbitror. gravissima enim causa vigilandi ea mihi videtur esse, quod, si statim obdormiveris, brevissimo tempore dies illucescet, quo die res taeterrimae faciendae erunt (eaedam, quae procrastinari solent). dormiendi igitur procrastinatio est inepta quaedam atque insana diei crastini procrastinatio. quid tibi videtur?
bene vale :-)


nonne argumentum aptissimum, de quo Latine hic disputemus de quoque poetae nostri lepida quaedam carmina pangant?
valete :)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6931
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de novo quodam procrastinationis genere

Beitragvon ThomasVulpius » So 22. Jun 2014, 05:53

Matthaeum Italum, poetam laureatum, de hac re carmina pacturum esse puto.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de novo quodam procrastinationis genere

Beitragvon SursumDeorsum » Mo 23. Jun 2014, 10:11

More suo fessos dormire sopora iubet nox
Et solita et iusta nos requiete frui.
Difficile est factu! Possunt avertere mentem
Ludicra cum bellis, credite, mille iocis.

:lachroll:
Pangere non potuit nisi potus scurra Cratinus;
sunt mihi fata eadem: Pierides madeant!


Mox Melitam multo mala murmure maltha migrabit.

Iuppiter est, quodcumque vides, quodcumque moveris.
Sortilegis egeant dubii semperque futuris
Casibus ancipites: me non oracula certum,
Sed mors certa facit. Pavido fortique cadendum est:
Hoc satis est dixisse Iovem.
SursumDeorsum
Dictator
 
Beiträge: 1007
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 12:25
Wohnort: Pagus inter Erlangam et Norimbergam situs


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 55 Gäste