"pedicabo ego vos et irrumabo" - quaestio prosodiaca

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

"pedicabo ego vos et irrumabo" - quaestio prosodiaca

Beitragvon ille ego qui » Fr 1. Aug 2014, 14:42

salvete sodales,
ne alterum Vulpium me exstitisse credideritis! tamen me adiuvate!
causam non video, cur lexica i in "pedicando" longam, u in "irrumando" brevem esse velint. nonne "pedicare"* a podice (> "Po(po)"), "irrumare" a "ruma" ductum est, quod ipsa illa lexica indicare solent. e versibus Catullianis quidem id cognosci non arbitror.
bene valete :)
ILLE

____________________________-
*lepidissime Michael ab Albrecht interpretatur: "das bürzel stopfen" :D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6927
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: "pedicabo ego vos et irrumabo" - quaestio prosodiaca

Beitragvon ille ego qui » Fr 1. Aug 2014, 14:47

male memineram. putabam me iam inquisivisse, qui essent alii loci poetici, neque ullos repperisse. nunc autem video esse permultos (praecipue, quid mirum, Martialis), ex quibus certissimum cognoscitur verbi "pedicandi" i esse longam, "irrumandi" u brevem. quod tamen cur ita sit, non intellego :D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6927
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: "pedicabo ego vos et irrumabo" - quaestio prosodiaca

Beitragvon Zythophilus » Fr 1. Aug 2014, 16:45

Martialis quoque uersus legas necesse est:
I 92, 14 Denique pedica, Mamuriane, satur.
II 42, 3s. Confidis natibus? Non est pedico maritus;
quae faciat duo sunt: irrumat aut futuit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16947
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: "pedicabo ego vos et irrumabo" - quaestio prosodiaca

Beitragvon ille ego qui » Fr 1. Aug 2014, 18:19

ut scripsi ... interim feci :)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6927
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: "pedicabo ego vos et irrumabo" - quaestio prosodiaca

Beitragvon Zythophilus » Fr 1. Aug 2014, 18:22

Secundus a te positus nuntius mihi non occurisse uidetur.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16947
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 36 Gäste