de ioco quodam Plautino

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

de ioco quodam Plautino

Beitragvon ille ego qui » So 3. Aug 2014, 10:09

Pythodicus (in editione Reclamiana "Strobilus" :roll: ), qui alimenta emit atque duos coquos conduxit, dicit iussu domini obsonium tibi esse dividendum. Anthrax autem coquus, ne ipse dividatur, monet**. ad quod Congrio alter coquus respondet illum (sc. Anthracem) certe libenter velle dividi, si quis eum dividere velit. cui p.: "non ita, ut volebam" inquit "verba mea interpretatus es". Ipsi sultis legite!

II.iv
PYTHODICVS Postquam obsonavit erus et conduxit coquos 280
tibicinasque hasce apud forum, edixit mihi
ut dispertirem obsonium hic bifariam.
ANTHRAX Me quidem hercle, dicam <tibi> palam, non divides;
si quo tu totum me ire vis, operam dabo.
CONGRIO Bellum et pudicum vero prostibulum popli. 285
post si quis vellet, te haud non velles dividi.
PYTH. Atque ego istuc, Anthrax, alio vorsum dixeram,
non istuc quo tu insimulas.


quo autem pacto Congrio interpretabatur? num obscaene de femorum divisione ("beine spreizen") illius, quod vocat "prostibulum" ("Strichjüngelchen"), cogitabat? an "dividere" intellegit "mentula tamquam cultro secare"?

valete :)



____________
** Anthracem hoc loco ad suum ipsius nomen alludere hinc didici:
http://books.google.de/books?id=suUNAAA ... 22&f=false
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6929
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de ioco quodam Plautino

Beitragvon cometes » So 3. Aug 2014, 16:47

Non dubito, quin cum quibusdam philologis recte interpreteris - e.g.: At Plaut. Aul. 285f. ('bellum et pudicum uero prostibulum popli. / post si quis uellet, te haud non uelles diuidi') Congrio takes Anthrax's remark (284 'si quo tu totum me ire uis, operam dabo') as sexually significant, and hence gives diuidi the same meaning as pedicari. Some of Anthrax's phraseology was capable of a sexual misinterpretation. (J.N. Adams: The Latin sexual vocabulary, p. 152) Item mihi videtur adverbium post (si quis vellet) ambigue dictum esse :"Wenn hinten/nach hinten zu (ad pedicationem vel coitum analem alludens) einer wollte ..."
Benutzeravatar
cometes
Consul
 
Beiträge: 346
Registriert: Do 6. Mär 2014, 00:45


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 60 Gäste