de pronominibus interrogativis

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

de pronominibus interrogativis

Beitragvon ille ego qui » Do 14. Aug 2014, 10:49

salvete,

in ipsa re Latine exprimenda haesito - velim me adiuvetis. barbarum enim quiddam sonare mihi videtur:

possuntne pronomina interrogativa substantivica :roll: (in :? ) numero plurali adhiberi?

sed ad rem:

A) quis veniet ad convivium tuum? <=> qui venient ad convivium tuum? :?
B) quid hodie didicisti? <=> quae hodie didicisti? :?

nescioquid enim miri hoc loco pluralis mihi videtur habere. suntne tamen loci - prosaici idemque classici potissimum, sed etiam aliunde prompti -, quibus huiusmodi usus probetur?
bene valete.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6928
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de pronominibus interrogativis

Beitragvon marcus03 » Do 14. Aug 2014, 12:14

"Quis" generaliter quaerere mihi videtur, cum "qui" ad numerum definitum pertineat.
e.g.
Multos amicos habeo. Qui (eorum) ad convivium veniant ?

Certa quidem nescio nedum locos afferre possim. :(
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11524
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: de pronominibus interrogativis

Beitragvon cometes » Do 14. Aug 2014, 12:37

Qui sunt igitur reliqui, quos sors divina delectet? L. Annius, M. Antonius. (Cic. Phil. III, 26)
Quae enim ille non edidit? (Cic. De leg. III, 9)
Hi iam ante edocti, quae interrogati pronuntiarent, milites se esse legionarios dicunt. (Caes. DBG 7,20,10)
Benutzeravatar
cometes
Consul
 
Beiträge: 344
Registriert: Do 6. Mär 2014, 00:45

Re: de pronominibus interrogativis

Beitragvon ille ego qui » Do 14. Aug 2014, 13:35

macte! :)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6928
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 62 Gäste