Q.Ennius utrum in Calabria an in Apulia natus sit, quaeritur

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Q.Ennius utrum in Calabria an in Apulia natus sit, quaeritur

Beitragvon ille ego qui » Fr 5. Sep 2014, 13:13

ubique scriptum legitur Ennium omnium litterarum Latinarum novatorem natum esse Rudiis (Rudiae), quod quidem oppidum Manfredus Fuhrmann in sua litterarum Romanarum historia in Calabria, contra Vicipaedía in Apulia situm esse vult. utrumque autem - an fallor? - simul fieri posse nego! utri igitur maior fides est habenda?

bene valete :-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6929
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Q.Ennius utrum in Calabria an in Apulia natus sit, quaer

Beitragvon consus » Fr 5. Sep 2014, 13:54

Otto Skutsch cui viro doctissimo imprimis quod ad Ennium pertinet maximam habeo fidem hoc de Rudiis scribit*:
‘2 km SW of Lupiae (Lecce), in a low-lying area called “La Cupa” ‘ (Princeton Encyclopedia of Classical Sites, ed. Stilwell et al.). Pomp. Mela 2. 66, calling Rudiae in Apulia (pliny [sic!], n. h. 3. 102) the birthplace of Ennius, is wrong, as shown by Ennius’ claim to be descended from King Messapus (ann. 524). See also Philipp, RE I A 1 1176-8.

_______________________________________________________________________________________
* The Annals of Q. Ennius, ed. with Introduction and Commentary by Otto Skutsch, Oxf.1985, p. 1.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Q.Ennius utrum in Calabria an in Apulia natus sit, quaer

Beitragvon ille ego qui » Fr 5. Sep 2014, 14:13

gratias tibi maximas ago, optime rerum!! :-) :-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6929
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Q.Ennius utrum in Calabria an in Apulia natus sit, quaer

Beitragvon consus » Fr 5. Sep 2014, 14:45

Hoc censeo mihi addendum esse:
Calabria antiqua sita est in ea parte Italiae quam cum "caligae calce", i.e. cum "postrema caligae parte", comparari licet*. Lupiae et Rudiae inter Brundisium sitae sunt et Hydruntum.
_____________________________________________________________________________________________
* Cf. Großer historischer Weltatlas, hg. v. Bayer. Schulb.-Verl., erster Teil, Vorgeschichte u. Altertum, 4. Aufl. Mchn 1963, p. 31 FG 5 (Rudiae l.c. G 5). Cf. etiam http://de.wikipedia.org/wiki/Calabria.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Q.Ennius utrum in Calabria an in Apulia natus sit, quaer

Beitragvon Zythophilus » Fr 5. Sep 2014, 16:37

Apuliae est regio, Calabrorum quae fuit olim:
Bruttius accepto nomine gaudet ager.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16948
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Q.Ennius utrum in Calabria an in Apulia natus sit, quaer

Beitragvon ille ego qui » Fr 5. Sep 2014, 17:29

gratias maximas tibi ago, Conse. iam res multo minus mirae videntur :-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6929
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Q.Ennius utrum in Calabria an in Apulia natus sit, quaer

Beitragvon durgicola » Fr 5. Sep 2014, 18:01

In brutiis natus est
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Re: Q.Ennius utrum in Calabria an in Apulia natus sit, quaer

Beitragvon durgicola » Fr 5. Sep 2014, 18:12

... qui multo latiores sunt calabria hodierna
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Re: Q.Ennius utrum in Calabria an in Apulia natus sit, quaer

Beitragvon consus » Fr 5. Sep 2014, 19:33

Quodam te errore puto duci,amice: Oro te legas quid hodie hoc loco scriptum sit, imprimis verba Ottonis Skutsch. Rudiae oppidum situm est in Calabria quae vocatur antiqua (quam cave confundas cum Bruttio, quae regio nostris temporibus ab Italicis Calabria appellatur), idque inter Brundisium (Brindisi) et Hydrantum (Otranto) prope Lupias (Lecce) (cf. http://it.wikipedia.org/wiki/Rudiae#Fonti_antiche et http://it.wikipedia.org/wiki/Regio_II_Apulia_et_Calabria#mediaviewer/File:Shepherd-c-030-031.jpg).
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Q.Ennius utrum in Calabria an in Apulia natus sit, quaer

Beitragvon Zythophilus » Sa 6. Sep 2014, 12:02

Calabria moderna antiquuis temporibus ager Bruttius fuit; quod nomen medio aeuo mutatum est. Paeninsula autem Sallentinorum, quae pars Apuliae regionis est, a Romanis Calabria appellata est.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16948
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Q.Ennius utrum in Calabria an in Apulia natus sit, quaer

Beitragvon durgicola » Do 11. Sep 2014, 01:10

id quod dicere mihi in animo erat
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 70 Gäste