O tempora! O mures!

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

O tempora! O mures!

Beitragvon ThomasVulpius » So 28. Sep 2014, 09:45

Quid? Cum vōs Kalendīs ipsīs Novembribus domūs meae cellam penāriam occupātūrōs nocturnō impetū esse cōnfīderētis, sēnsistisne meam olerum cōpiam tantopere ab hortulānō auctam esse, ut numquam ūnā nocte dēvorārētis?

Nihil arrōditis, nihil mandūcātis, nihil dēvorātis, quod nōn egō nōn modo audiam, sed etiam videam plānēque sentiam.

Recōgnōscite tandem mecum illam superiōris noctis mandūcātiōnem comestiōnemque holerum! Iam intellegētis hortulānum multō ācrius vigilāsse ad vōs cibandōs quam vōs ad cellam penāriam meam vāstandam.

Dīcō vōs priōre nocte vēnisse – nōn agam obscūrē – ad *Macciī *Donaldī thermopōlium culīnae opprimendae lactūcaeque dēvorandae causā; convēnisse eōdem complūrēs mūrēs porcellōs eiusdem gulae edācitātisque sociōs.

Fuistis igitur apud *Macciī *Donaldī thermopolium illā nocte, mūrēs porcellī, distribuistis *refrīgerātra holerum, statuistis, quae quemque tuburcinārī placēret, dēlēgistis, quōs apud *Macciī *Donaldī thermopolium relinquerētis, quōs vōbīscum holerum comedendōrum causā ad rēgis īsiciōrum thermopolium ēdūcerētis, dīscrīpsistis urbis thermopolia ad edendō vacuandum, cōnfirmāstis vōs ipsōs, ut saburrēminī, iam esse exitūrōs, dīxistis paulum vōbīs esse etiam nunc morae, quod in cellā penāriā meā aliquid lactūcae superesset. Repertī sunt duo ēdācēs mūrēs porcellī, quī vōs istā cūrā līberārent et sēsē illā ipsā nocte paulō ante lūcem cibōs ientāculī meī in meā culīnā comēsūrōs pollicerentur.

Num negāre audētis? Quid mandūcātis? Convincam vōs fēnum vorāre, sī negātis.

Videō enim esse hīc in senātū quōsdam mūrēs porcellōs, quōrum buccae fēnī, carōtārum lactūcaeque plēnae sunt.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: O tempora! O mures!

Beitragvon durgicola » So 28. Sep 2014, 15:32

:-D
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Re: O tempora! O mures!

Beitragvon Zythophilus » Mo 29. Sep 2014, 22:21

Mures nouimus esse Vulpio illi,
mures ipse fatetur hic uoraces.
Crines desse uides et inde quaeris:
Quis crines auide illius uorauit?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16948
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: O tempora! O mures!

Beitragvon ThomasVulpius » Di 30. Sep 2014, 13:10

Zythophilus hat geschrieben:Mures nouimus esse Vulpio illi,
mures ipse fatetur hic uoraces.
Crines desse uides et inde quaeris:
Quis crines auide illius uorauit?


Omnes muri mei et voraces et edaces sunt!
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 39 Gäste